JAMES
Chapter 3
Jame | VulgClem | 3:1 | Nolite plures magistri fieri fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis. | |
Jame | VulgClem | 3:2 | In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir : potest etiam freno circumducere totum corpus. | |
Jame | VulgClem | 3:3 | Si autem equis frena in ora mittimus ad consentiendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus. | |
Jame | VulgClem | 3:4 | Ecce et naves, cum magnæ sint, et a ventis validis minentur, circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit. | |
Jame | VulgClem | 3:5 | Ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit ! | |
Jame | VulgClem | 3:6 | Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quæ maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna. | |
Jame | VulgClem | 3:7 | Omnis enim natura bestiarum, et volucrum, et serpentium, et ceterorum domantur, et domita sunt a natura humana : | |
Jame | VulgClem | 3:8 | linguam autem nullus hominum domare potest : inquietum malum, plena veneno mortifero. | |
Jame | VulgClem | 3:9 | In ipsa benedicimus Deum et Patrem : et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt. | |
Jame | VulgClem | 3:10 | Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, hæc ita fieri. | |
Jame | VulgClem | 3:12 | Numquid potest, fratres mei, ficus uvas facere, aut vitis ficus ? Sic neque salsa dulcem potest facere aquam. | |
Jame | VulgClem | 3:13 | Quis sapiens et disciplinatus inter vos ? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ. | |
Jame | VulgClem | 3:14 | Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris : nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem : | |
Jame | VulgClem | 3:15 | non est enim ista sapientia desursum descendens : sed terrena, animalis, diabolica. | |
Jame | VulgClem | 3:17 | Quæ autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, non judicans, sine simulatione. | |