Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JAMES
1 2 3 4 5
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 1
Jame VulgClem 1:1  Jacobus, Dei et Domini nostri Jesu Christi servus, duodecim tribubus, quæ sunt in dispersione, salutem.
Jame VulgClem 1:2  Omne gaudium existimate fratres mei, cum in tentationes varias incideritis :
Jame VulgClem 1:3  scientes quod probatio fidei vestræ patientiam operatur.
Jame VulgClem 1:4  Patientia autem opus perfectum habet : ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes.
Jame VulgClem 1:5  Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat : et dabitur ei.
Jame VulgClem 1:6  Postulet autem in fide nihil hæsitans : qui enim hæsitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur :
Jame VulgClem 1:7  non ergo æstimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino.
Jame VulgClem 1:8  Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis.
Jame VulgClem 1:9  Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua :
Jame VulgClem 1:10  dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos fœni transibit ;
Jame VulgClem 1:11  exortus est enim sol cum ardore, et arefecit fœnum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit : ita et dives in itineribus suis marcescet.
Jame VulgClem 1:12  Beatus vir qui suffert tentationem : quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se.
Jame VulgClem 1:13  Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur : Deus enim intentator malorum est : ipse autem neminem tentat.
Jame VulgClem 1:14  Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus, et illectus.
Jame VulgClem 1:15  Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum : peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem.
Jame VulgClem 1:17  Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.
Jame VulgClem 1:18  Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturæ ejus.
Jame VulgClem 1:19  Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum : tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram.
Jame VulgClem 1:21  Propter quod abjicientes omnem immunditiam, et abundantiam malitiæ, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.
Jame VulgClem 1:22  Estote autem factores verbi, et non auditores tantum : fallentes vosmetipsos.
Jame VulgClem 1:23  Quia si quis auditor est verbi, et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suæ in speculo :
Jame VulgClem 1:24  consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit.
Jame VulgClem 1:25  Qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis : hic beatus in facto suo erit.
Jame VulgClem 1:26  Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio.
Jame VulgClem 1:27  Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, hæc est : visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc sæculo.