Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JAMES
1 2 3 4 5
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 5
Jame VulgClem 5:1  Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quæ advenient vobis.
Jame VulgClem 5:2  Divitiæ vestræ putrefactæ sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt.
Jame VulgClem 5:3  Aurum et argentum vestrum æruginavit : et ærugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus.
Jame VulgClem 5:4  Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quæ fraudata est a vobis, clamat : et clamor eorum in aures Domini sabbaoth introivit.
Jame VulgClem 5:5  Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis.
Jame VulgClem 5:6  Addixistis, et occidistis justum, et non restitit vobis.
Jame VulgClem 5:7  Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terræ, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum.
Jame VulgClem 5:8  Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra : quoniam adventus Domini appropinquavit.
Jame VulgClem 5:9  Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, ut non judicemini. Ecce judex ante januam assistit.
Jame VulgClem 5:10  Exemplum accipite, fratres, exitus mali, laboris, et patientiæ, prophetas qui locuti sunt in nomine Domini.
Jame VulgClem 5:11  Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est, et miserator.
Jame VulgClem 5:12  Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare, neque per cælum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum. Sit autem sermo vester : Est, est : Non, non : ut non sub judicio decidatis.
Jame VulgClem 5:13  Tristatur aliquis vestrum ? oret. Æquo animo est ? psallat.
Jame VulgClem 5:14  Infirmatur quis in vobis ? inducat presbyteros ecclesiæ, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini :
Jame VulgClem 5:15  et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus : et si in peccatis sit, remittentur ei.
Jame VulgClem 5:16  Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini : multum enim valet deprecatio justi assidua.
Jame VulgClem 5:17  Elias homo erat similis nobis passibilis : et oratione oravit ut non plueret super terram, et non pluit annos tres, et menses sex.
Jame VulgClem 5:18  Et rursum oravit : et cælum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum.
Jame VulgClem 5:19  Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum :
Jame VulgClem 5:20  scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum.