Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JEREMIAH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 1
Jere VulgCont 1:1  Verba Ieremiæ filii Helciæ, de sacerdotibus, qui fuerunt in Anathoth, in Terra Beniamin.
Jere VulgCont 1:2  Quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Iosiæ filii Amon regis Iuda, in tertiodecimo anno regni eius.
Jere VulgCont 1:3  Et factum est in diebus Ioakim filii Iosiæ regis Iuda, usque ad consummationem undecimi anni Sedeciæ filii Iosiæ regis Iuda, usque ad transmigrationem Ierusalem, in mense quinto.
Jere VulgCont 1:5  Priusquam te formarem in utero, novi te: et antequam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus dedi te.
Jere VulgCont 1:6  Et dixi: A, a, a, Domine Deus: ecce nescio loqui, quia puer ego sum.
Jere VulgCont 1:7  Et dixit Dominus ad me: Noli dicere: Puer sum: quoniam ad omnia, quæ mittam te, ibis: et universa, quæcumque mandavero tibi, loqueris.
Jere VulgCont 1:8  Ne timeas a facie eorum: quia tecum ego sum ut eruam te, dicit Dominus.
Jere VulgCont 1:9  Et misit Dominus manum suam, et tetigit os meum: et dixit Dominus ad me: Ecce dedi verba mea in ore tuo:
Jere VulgCont 1:10  ecce constitui te hodie super gentes, et super regna ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et ædifices, et plantes.
Jere VulgCont 1:11  Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Quid tu vides, Ieremia? Et dixi: Virgam vigilantem ego video.
Jere VulgCont 1:12  Et dixit Dominus ad me: Bene vidisti, quia vigilabo ego super verbo meo ut faciam illud.
Jere VulgCont 1:13  Et factum est verbum Domini secundo ad me, dicens: Quid tu vides? Et dixi: Ollam succensam ego video, et faciem eius a facie Aquilonis.
Jere VulgCont 1:14  Et dixit Dominus ad me: Ab Aquilone pandetur malum super omnes habitatores terræ.
Jere VulgCont 1:15  Quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum Aquilonis, ait Dominus: et venient et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Ierusalem, et super omnes muros eius in circuitu, et super universas urbes Iuda.
Jere VulgCont 1:16  Et loquar iudicia mea cum eis super omnem malitiam eorum, qui dereliquerunt me, et libaverunt diis alienis, et adoraverunt opus manuum suarum.
Jere VulgCont 1:17  Tu ergo accinge lumbos tuos, et surge, et loquere ad eos omnia quæ ego præcipio tibi. Ne formides a facie eorum: nec enim timere te faciam vultum eorum.
Jere VulgCont 1:18  Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum æreum, super omnem terram, regibus Iuda, principibus eius, et sacerdotibus, et populo terræ.
Jere VulgCont 1:19  Et bellabunt adversum te, et non prævalebunt: quia ego tecum sum, ait Dominus, ut liberem te.