JOB
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
Chapter 42
Job | VulgSist | 42:3 | Quis est iste, qui celat consilium absque scientia? ideo insipienter locutus sum, et quae ultra modum excederent scientiam meam. | |
Job | VulgSist | 42:7 | Postquam autem locutus est Dominus verba haec ad Iob, dixit ad Eliphaz Themanitem: Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Iob. | |
Job | VulgSist | 42:8 | Sumite ergo vobis septem tauros, et septem arietes, et ite ad servum meum Iob, et offerte holocaustum pro vobis: Iob autem servus meum orabit pro vobis: faciem eius suscipiam ut non vobis imputetur stultitia: neque enim locuti estis ad me recta, sicut servus meus Iob. | |
Job | VulgSist | 42:9 | Abierunt ergo Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites, et fecerunt sicut locutus fuerat Dominus ad eos, et suscepit Dominus faciem Iob. | |
Job | VulgSist | 42:10 | Dominus quoque conversus est ad poenitentiam Iob, cum oraret ille pro amicis suis. Et addidit Dominus omnia quaecumque fuerant Iob, duplicia. | |
Job | VulgSist | 42:11 | Venerunt autem ad eum omnes fratres sui, et universae sorores suae, et cuncti qui noverant eum prius, et comederunt cum eo panem in domo eius: et moverunt super eum caput, et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum: Et dederunt ei unusquisque ovem unam, et inaurem auream unam. | |
Job | VulgSist | 42:12 | Dominus autem benedixit novissimis Iob magis quam principio eius. Et facta sunt ei quattuordecim millia ovium, et sex millia camelorum, et mille iuga boum, et mille asinae. | |
Job | VulgSist | 42:14 | Et vocavit nomen unius Diem, et nomen secundae Cassiam, et nomen tertiae Cornustibii. | |
Job | VulgSist | 42:15 | Non sunt autem inventae mulieres speciosae sicut filiae Iob in universa terra: deditque eis pater suus hereditatem inter fratres earum. | |