JOB
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
Chapter 30
Job | VulgSist | 30:1 | Nunc autem derident me iuniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei: | |
Job | VulgSist | 30:3 | Egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine, squallentes calamitate, et miseria. | |
Job | VulgSist | 30:5 | Qui de convallibus ista rapientes, cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant. | |
Job | VulgSist | 30:12 | Ad dexteram orientis calamitatis meae illico surrexerunt: pedes meos subverterunt, et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis. | |
Job | VulgSist | 30:13 | Dissipaverunt itinera mea, insidiati sunt mihi, et praevaluerunt, et non fuit qui ferret auxilium. | |
Job | VulgSist | 30:14 | Quasi rupto muro, et aperta ianua, irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt. | |
Job | VulgSist | 30:15 | Redactus sum in nihilum: abiit quasi ventus desiderium meum: et velut nubes pertransiit salus mea. | |
Job | VulgSist | 30:18 | In multitudine eorum consumitur vestimentum meum, et quasi capito tunicae succinxerunt me. | |
Job | VulgSist | 30:24 | Verumtamen non ad consumptionem meam emittis manum tuam: et si corruerim, ipse salvabis. | |
Job | VulgSist | 30:26 | Expectabam bona, et venerunt mihi mala: praestolabar lucem, et eruperunt tenebrae. | |
Job | VulgSist | 30:27 | Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie, praevenerunt me dies afflictionis. | |