Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 24
Job VulgSist 24:1  Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora: qui autem noverunt eum, ignorant dies illius.
Job VulgSist 24:2  Alii terminos transtulerunt, diripuerunt greges, et paverunt eos.
Job VulgSist 24:3  Asinum pupillorum abegerunt, et abstulerunt pro pignore bovem viduae.
Job VulgSist 24:4  Subverterunt pauperum viam, et oppresserunt pariter mansuetos terrae.
Job VulgSist 24:5  Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum: vigilantes ad praedam, praeparant panem liberis.
Job VulgSist 24:6  Agrum non suum demetunt: et vineam eius, quem vi oppresserint, vindemiant.
Job VulgSist 24:7  Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore:
Job VulgSist 24:8  Quos imbres montium rigant: et non habentes velamen, amplexantur lapides.
Job VulgSist 24:9  Vim fecerunt depraedantes pupillos, et vulgum pauperem spoliaverunt.
Job VulgSist 24:10  Nudis et incedentibus absque vestitu, et esurientibus tulerunt spicas.
Job VulgSist 24:11  Inter acervos eorum meridiati sunt, qui calcatis torcularibus sitiunt.
Job VulgSist 24:12  De civitatibus fecerunt viros gemere, et anima vulneratorum clamavit, et Deus inultum abire non patitur.
Job VulgSist 24:13  Ipsi fuerunt rebelles lumini, nescierunt vias eius, nec reversi sunt per semitas eius.
Job VulgSist 24:14  Mane primo consurgit homicida, interficit egenum et pauperem: per noctem vero erit quasi fur.
Job VulgSist 24:15  Oculus adulteri observat caliginem, dicens: Non me videbit oculus: et operiet vultum suum.
Job VulgSist 24:16  Perfodit in tenebris domos, sicut in die condixerant sibi, et ignoraverunt lucem.
Job VulgSist 24:17  Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis: et sic in tenebris quasi in luce ambulant.
Job VulgSist 24:18  Levis est super faciem aquae: maledicta sit pars eius in terra, nec ambulet per viam vinearum.
Job VulgSist 24:19  Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium, et usque ad inferos peccatum illius.
Job VulgSist 24:20  Obliviscatur eius misericordia: dulcedo illius vermes: non sit in recordatione, sed conteratur quasi lignum infructuosum.
Job VulgSist 24:21  Pavit enim sterilem, et quae non parit, et viduae bene non fecit.
Job VulgSist 24:22  Detraxit fortes in fortitudine sua: et cum steterit, non credet vitae suae.
Job VulgSist 24:23  Dedit ei Deus locum poenitentiae, et ille abutitur eo in superbiam: oculi autem eius sunt in viis illius.
Job VulgSist 24:24  Elevati sunt ad modicum, et non subsistent, et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur, et sicut summitates spicarum conterentur.
Job VulgSist 24:25  Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum, et ponere ante Deum verba mea?