Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOSHUA
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 5
Josh VulgClem 5:1  Postquam ergo audierunt omnes reges Amorrhæorum, qui habitabant trans Jordanem ad occidentalem plagam, et cuncti reges Chanaan, qui propinqua possidebant magni maris loca, quod siccasset Dominus fluenta Jordanis coram filiis Israël donec transirent, dissolutum est cor eorum, et non remansit in eis spiritus, timentium introitum filiorum Israël.
Josh VulgClem 5:2  Eo tempore ait Dominus ad Josue : Fac tibi cultros lapideos, et circumcide secundo filios Israël.
Josh VulgClem 5:3  Fecit quod jusserat Dominus, et circumcidit filios Israël in colle præputiorum.
Josh VulgClem 5:4  Hæc autem causa est secundæ circumcisionis : omnis populus, qui egressus est de Ægypto generis masculini, universi bellatores viri, mortui sunt in deserto per longissimos viæ circuitus,
Josh VulgClem 5:5  qui omnes circumcisi erant. Populus autem qui natus est in deserto,
Josh VulgClem 5:6  per quadraginta annos itineris latissimæ solitudinis incircumcisus fuit : donec consumerentur qui non audierant vocem Domini, et quibus ante juraverat ut non ostenderet eis terram lacte et melle manantem.
Josh VulgClem 5:7  Horum filii in locum successerunt patrum, et circumcisi sunt a Josue : quia sicut nati fuerant, in præputio erant, nec eos in via aliquis circumciderat.
Josh VulgClem 5:8  Postquam autem omnes circumcisi sunt, manserunt in eodem castrorum loco, donec sanarentur.
Josh VulgClem 5:9  Dixitque Dominus ad Josue : Hodie abstuli opprobrium Ægypti a vobis. Vocatumque est nomen loci illius Galgala, usque in præsentem diem.
Josh VulgClem 5:10  Manseruntque filii Israël in Galgalis, et fecerunt Phase quartadecima die mensis ad vesperum in campestribus Jericho :
Josh VulgClem 5:11  et comederunt de frugibus terræ die altero, azymos panes, et polentam ejusdem anni.
Josh VulgClem 5:12  Defecitque manna postquam comederunt de frugibus terræ, nec usi sunt ultra cibo illo filii Israël, sed comederunt de frugibus præsentis anni terræ Chanaan.
Josh VulgClem 5:13  Cum autem esset Josue in agro urbis Jericho, levavit oculos, et vidit virum stantem contra se, evaginatum tenentem gladium : perrexitque ad eum, et ait : Noster es, an adversariorum ?
Josh VulgClem 5:14  Qui respondit : Nequaquam : sed sum princeps exercitus Domini, et nunc venio.
Josh VulgClem 5:15  Cecidit Josue pronus in terram, et adorans ait : Quid dominus meus loquitur ad servum suum ?
Josh VulgClem 5:16  Solve, inquit, calceamentum tuum de pedibus tuis : locus enim, in quo stas, sanctus est. Fecitque Josue ut sibi fuerat imperatum.