JUDGES
Chapter 10
Judg | VulgCont | 10:1 | Post Abimelech surrexit dux in Israel Thola filius Phua patrui Abimelech, vir de Issachar, qui habitavit in Samir montis Ephraim: | |
Judg | VulgCont | 10:2 | et iudicavit Israelem viginti et tribus annis, mortuusque est, ac sepultus in Samir. | |
Judg | VulgCont | 10:4 | habens triginta filios sedentes super triginta pullos asinarum, et principes triginta civitatum, quæ ex nomine eius sunt appellatæ Havoth Iair, id est, oppida Iair, usque in præsentem diem in Terra Galaad. | |
Judg | VulgCont | 10:6 | Filii autem Israel peccatis veteribus iungentes nova, fecerunt malum in conspectu Domini, et servierunt idolis, Baalim et Astaroth, et diis Syriæ ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthiim: dimiseruntque Dominum, et non coluerunt eum. | |
Judg | VulgCont | 10:8 | Afflictique sunt, et vehementer oppressi per annos decem et octo, omnes qui habitabant trans Iordanem in Terra Amorrhæi, qui est in Galaad: | |
Judg | VulgCont | 10:9 | in tantum, ut filii Ammon, Iordane transmisso, vastarent Iudam et Beniamin et Ephraim: afflictusque est Israel nimis. | |
Judg | VulgCont | 10:10 | Et clamantes ad Dominum, dixerunt: Peccavimus tibi, quia dereliquimus Dominum Deum nostrum, et servivimus Baalim. | |
Judg | VulgCont | 10:11 | Quibus locutus est Dominus: Numquid non Ægyptii et Amorrhæi, filiique Ammon et Philisthiim, | |
Judg | VulgCont | 10:12 | Sidonii quoque et Amalec et Chanaan oppresserunt vos, et clamastis ad me, et erui vos de manu eorum? | |
Judg | VulgCont | 10:13 | Et tamen reliquistis me, et coluistis deos alienos: idcirco non addam ut ultra vos liberem: | |
Judg | VulgCont | 10:15 | Dixeruntque filii Israel ad Dominum: Peccavimus, redde tu nobis quidquid tibi placet: tantum nunc libera nos. | |
Judg | VulgCont | 10:16 | Quæ dicentes, omnia de finibus suis alienorum deorum idola proiecerunt, et servierunt Domino Deo: qui doluit super miseriis eorum. | |
Judg | VulgCont | 10:17 | Itaque filii Ammon conclamantes in Galaad fixere tentoria: contra quos congregati filii Israel, in Maspha castrametati sunt. | |