Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JUDGES
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 13
Judg VulgCont 13:1  Rursumque filii Israel fecerunt malum in conspectu Domini: qui tradidit eos in manus Philisthinorum quadraginta annis.
Judg VulgCont 13:2  Erat autem quidam vir de Saraa, et de stirpe Dan, nomine Manue, habens uxorem sterilem.
Judg VulgCont 13:3  Cui apparuit Angelus Domini, et dixit ad eam: Sterilis es et absque liberis: sed concipies et paries filium:
Judg VulgCont 13:4  Cave ergo ne bibas vinum ac siceram, nec immundum quidquam comedas:
Judg VulgCont 13:5  quia concipies, et paries filium, cuius non tanget caput novacula: erit enim Nazaræus Dei ab infantia sua, et ex matris utero, et ipse incipiet liberare Israel de manu Philisthinorum.
Judg VulgCont 13:6  Quæ cum venisset ad maritum suum, dixit ei: Vir Dei venit ad me, habens vultum angelicum, terribilis nimis. Quem cum interrogassem, quis esset, et unde venisset, et quo nomine vocaretur, noluit mihi dicere:
Judg VulgCont 13:7  sed hoc respondit: Ecce concipies et paries filium: cave ne vinum bibas, nec siceram, et ne aliquo vescaris immundo: erit enim puer Nazaræus Dei ab infantia sua, ex utero matris suæ usque ad diem mortis suæ.
Judg VulgCont 13:8  Oravit itaque Manue Dominum, et ait: Obsecro Domine, ut vir Dei, quem misisti, veniat iterum, et doceat nos quid debeamus facere de puero, qui nasciturus est.
Judg VulgCont 13:9  Exaudivitque Dominus deprecantem Manue, et apparuit rursum Angelus Dei uxori eius sedenti in agro. Manue autem maritus eius non erat cum ea. Quæ cum vidisset Angelum,
Judg VulgCont 13:10  festinavit, et cucurrit ad virum suum: nunciavitque ei, dicens: Ecce apparuit mihi vir, quem ante videram.
Judg VulgCont 13:11  Qui surrexit, et secutus est uxorem suam: veniensque ad virum, dixit ei: Tu es qui locutus es mulieri? Et ille respondit: Ego sum.
Judg VulgCont 13:12  Cui Manue: Quando, inquit, sermo tuus fuerit expletus, quid vis ut faciat puer? Aut a quo se observare debebit?
Judg VulgCont 13:13  Dixitque Angelus Domini ad Manue: Ab omnibus, quæ locutus sum uxori tuæ, abstineat se:
Judg VulgCont 13:14  et quidquid ex vinea nascitur, non comedat: vinum et siceram non bibat, nullo vescatur immundo: et quod ei præcepi, impleat atque custodiat.
Judg VulgCont 13:15  Dixitque Manue ad Angelum Domini: Obsecro te ut acquiescas precibus meis, et faciamus tibi hœdum de capris.
Judg VulgCont 13:16  Cui respondit Angelus: Si me cogis, non comedam panes tuos: si autem vis holocaustum facere, offer illud Domino. Et nesciebat Manue quod Angelus Domini esset.
Judg VulgCont 13:17  Dixitque ad eum: Quod est tibi nomen, ut, si sermo tuus fuerit expletus, honoremus te?
Judg VulgCont 13:18  Cui ille respondit: Cur quæris nomen meum, quod est mirabile?
Judg VulgCont 13:19  Tulit itaque Manue hœdum de capris, et libamenta, et posuit super petram, offerens Domino, qui facit mirabilia: ipse autem et uxor eius intuebantur.
Judg VulgCont 13:20  Cumque ascenderet flamma altaris in cælum, Angelus Domini pariter in flamma ascendit. Quod cum vidissent Manue et uxor eius, proni ceciderunt in terram,
Judg VulgCont 13:21  et ultra eis non apparuit Angelus Domini. Statimque intellexit Manue, Angelum Domini esse,
Judg VulgCont 13:22  et dixit ad uxorem suam: Morte moriemur, quia vidimus Deum.
Judg VulgCont 13:23  Cui respondit mulier: Si Dominus nos vellet occidere, de manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset, nec ostendisset nobis hæc omnia neque ea, quæ sunt ventura, dixisset.
Judg VulgCont 13:24  Peperit itaque filium, et vocavit nomen eius Samson. Crevitque puer, et benedixit ei Dominus.
Judg VulgCont 13:25  Cœpitque Spiritus Domini esse cum eo in castris Dan inter Saraa et Esthaol.