JUDITH
Chapter 1
Judi | VulgClem | 1:1 | Arphaxad itaque, rex Medorum, subjugaverat multas gentes imperio suo, et ipse ædificavit civitatem potentissimam, quam appellavit Ecbatanis, | |
Judi | VulgClem | 1:2 | ex lapidibus quadratis et sectis : fecit muros ejus in altitudinem cubitorum septuaginta, et in latitudinem cubitorum triginta : turres vero ejus posuit in altitudinem cubitorum centum. | |
Judi | VulgClem | 1:3 | Per quadrum vero earum latus utrumque vicenorum pedum spatio tendebatur, posuitque portas ejus in altitudinem turrium : | |
Judi | VulgClem | 1:4 | et gloriabatur quasi potens in potentia exercitus sui, et in gloria quadrigarum suarum. | |
Judi | VulgClem | 1:5 | Anno igitur duodecimo regni sui, Nabuchodonosor rex Assyriorum, qui regnabat in Ninive civitate magna, pugnavit contra Arphaxad, et obtinuit eum | |
Judi | VulgClem | 1:6 | in campo magno qui appellatur Ragau, circa Euphraten, et Tigrin, et Jadason, in campo Erioch regis Elicorum. | |
Judi | VulgClem | 1:7 | Tunc exaltatum est regnum Nabuchodonosor, et cor ejus elevatum est : et misit ad omnes qui habitabant in Cilicia, et Damasco, et Libano, | |
Judi | VulgClem | 1:8 | et ad gentes quæ sunt in Carmelo et Cedar, et inhabitantes Galilæam in campo magno Esdrelon, | |
Judi | VulgClem | 1:9 | et ad omnes qui erant in Samaria, et trans flumen Jordanem usque ad Jerusalem, et omnem terram Jesse quousque perveniatur ad terminos Æthiopiæ. | |
Judi | VulgClem | 1:11 | qui omnes uno animo contradixerunt, et remiserunt eos vacuos, et sine honore abjecerunt. | |