Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JUDITH
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 13
Judi VulgClem 13:1  Ut autem sero factum est, festinaverunt servi illius ad hospitia sua, et conclusit Vagao ostia cubiculi, et abiit.
Judi VulgClem 13:4  Porro Holofernes jacebat in lecto, nimia ebrietate sopitus.
Judi VulgClem 13:5  Dixitque Judith puellæ suæ ut staret foris ante cubiculum, et observaret.
Judi VulgClem 13:6  Stetitque Judith ante lectum, orans cum lacrimis, et labiorum motu in silentio,
Judi VulgClem 13:7  dicens : Confirma me, Domine Deus Israël, et respice in hac hora ad opera manuum mearum, ut, sicut promisisti, Jerusalem civitatem tuam erigas : et hoc quod credens per te posse fieri cogitavi, perficiam.
Judi VulgClem 13:8  Et cum hæc dixisset, accessit ad columnam quæ erat ad caput lectuli ejus, et pugionem ejus, qui in ea ligatus pendebat, exsolvit.
Judi VulgClem 13:9  Cumque evaginasset illum, apprehendit comam capitis ejus, et ait : Confirma me, Domine Deus, in hac hora.
Judi VulgClem 13:10  Et percussit bis in cervicem ejus, et abscidit caput ejus, et abstulit conopeum ejus a columnis, et evolvit corpus ejus truncum.
Judi VulgClem 13:11  Et post pusillum exivit, et tradidit caput Holofernis ancillæ suæ, et jussit ut mitteret illud in peram suam.
Judi VulgClem 13:12  Et exierunt duæ, secundum consuetudinem suam, quasi ad orationem, et transierunt castra, et gyrantes vallem, venerunt ad portam civitatis.
Judi VulgClem 13:13  Et dixit Judith a longe custodibus murorum : Aperite portas, quoniam nobiscum est Deus, qui fecit virtutem in Israël.
Judi VulgClem 13:14  Et factum est cum audissent viri vocem ejus, vocaverunt presbyteros civitatis.
Judi VulgClem 13:15  Et concurrerunt ad eam omnes, a minimo usque ad maximum : quoniam sperabant eam jam non esse venturam.
Judi VulgClem 13:16  Et accendentes luminaria, congyraverunt circa eam universi : illa autem ascendens in eminentiorem locum, jussit fieri silentium. Cumque omnes tacuissent,
Judi VulgClem 13:17  dixit Judith : Laudate Dominum Deum nostrum, qui non deseruit sperantes in se,
Judi VulgClem 13:18  et in me ancilla sua adimplevit misericordiam suam, quam promisit domui Israël : et interfecit in manu mea hostem populi sui hac nocte.
Judi VulgClem 13:19  Et proferens de pera caput Holofernis, ostendit illis, dicens : Ecce caput Holofernis principis militiæ Assyriorum, et ecce conopeum illius, in quo recumbebat in ebrietate sua, ubi per manum feminæ percussit illum Dominus Deus noster.
Judi VulgClem 13:20  Vivit autem ipse Dominus, quoniam custodivit me angelus ejus et hinc euntem, et ibi commorantem, et inde huc revertentem, et non permisit me Dominus ancillam suam coinquinari, sed sine pollutione peccati revocavit me vobis gaudentem in victoria sua, in evasione mea, et in liberatione vestra.
Judi VulgClem 13:21  Confitemini illi omnes, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.
Judi VulgClem 13:22  Universi autem adorantes Dominum, dixerunt ad eam : Benedixit te Dominus in virtute sua, quia per te ad nihilum redegit inimicos nostros.
Judi VulgClem 13:23  Porro Ozias princeps populi Israël dixit ad eam : Benedicta es tu, filia, a Domino Deo excelso præ omnibus mulieribus super terram.
Judi VulgClem 13:24  Benedictus Dominus, qui creavit cælum et terram, qui te direxit in vulnera capitis principis inimicorum nostrorum :
Judi VulgClem 13:25  quia hodie nomen tuum ita magnificavit, ut non recedat laus tua de ore hominum qui memores fuerint virtutis Domini in æternum, pro quibus non pepercisti animæ tuæ propter angustias et tribulationem generis tui, sed subvenisti ruinæ ante conspectum Dei nostri.
Judi VulgClem 13:27  Porro Achior vocatus venit, et dixit ei Judith : Deus Israël, cui tu testimonium dedisti quod ulciscatur se de inimicis suis, ipse caput omnium incredulorum incidit hac nocte in manu mea.
Judi VulgClem 13:28  Et ut probes quia ita est, ecce caput Holofernis, qui in contemptu superbiæ suæ Deum Israël contempsit, et tibi interitum minabatur, dicens : Cum captus fuerit populus Israël, gladio perforari præcipiam latera tua.
Judi VulgClem 13:29  Videns autem Achior caput Holofernis, angustiatus præ pavore cecidit in faciem suam super terram, et æstuavit anima ejus.
Judi VulgClem 13:30  Postea vero quam resumpto spiritu recreatus est, procidit ad pedes ejus, et adoravit eam, et dixit :
Judi VulgClem 13:31  Benedicta tu a Deo tuo in omni tabernaculo Jacob, quoniam in omni gente quæ audierit nomen tuum, magnificabitur super te Deus Israël.