Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JUDITH
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 11
Judi VulgClem 11:1  Tunc Holofernes dixit ei : Æquo animo esto, et noli pavere in corde tuo : quoniam ego numquam nocui viro qui voluit servire Nabuchodonosor regi :
Judi VulgClem 11:2  populus autem tuus, si non contempsisset me, non levassem lanceam meam super eum.
Judi VulgClem 11:3  Nunc autem dic mihi, qua ex causa recessisti ab illis, et placuit tibi ut venires ad nos ?
Judi VulgClem 11:4  Et dixit illi Judith : Sume verba ancillæ tuæ, quoniam si secutus fueris verba ancillæ tuæ, perfectam rem faciet Dominus tecum.
Judi VulgClem 11:5  Vivit enim Nabuchodonosor rex terræ, et vivit virtus ejus, quæ est in te ad correptionem omnium animarum errantium : quoniam non solum homines serviunt illi per te, sed et bestiæ agri obtemperant illi.
Judi VulgClem 11:6  Nuntiatur enim animi tui industria universis gentibus, et indicatum est omni sæculo quoniam tu solus bonus et potens es in omni regno ejus : et disciplina tua omnibus provinciis prædicatur.
Judi VulgClem 11:7  Nec hoc latet, quod locutus est Achior, nec illud ignoratur, quod ei jusseris evenire.
Judi VulgClem 11:8  Constat enim Deum nostrum sic peccatis offensum, ut mandaverit per prophetas suos ad populum quod tradat eum pro peccatis suis.
Judi VulgClem 11:9  Et quoniam sciunt se offendisse Deum suum filii Israël, tremor tuus super ipsos est.
Judi VulgClem 11:10  Insuper etiam fames invasit eos, et ab ariditate aquæ jam inter mortuos computantur.
Judi VulgClem 11:11  Denique hoc ordinant, ut interficient pecora sua, et bibant sanguinem eorum :
Judi VulgClem 11:12  et sancta Domini Dei sui, quæ præcepit Deus non contingi, in frumento, vino, et oleo, hæc cogitaverunt impendere, et volunt consumere quæ nec manibus deberent contingere : ergo quoniam hæc faciunt, certum est quod in perditionem dabuntur.
Judi VulgClem 11:13  Quod ego ancilla tua cognoscens, fugi ab illis, et misit me Dominus hæc ipsa nuntiare tibi.
Judi VulgClem 11:14  Ego enim ancilla tua Deum colo, etiam nunc apud te : et exiet ancilla tua, et orabo Deum,
Judi VulgClem 11:15  et dicet mihi quando eis reddat peccatum suum, et veniens nuntiabo tibi, ita ut ego adducam te per mediam Jerusalem, et habebis omnem populum Israël, sicut oves quibus non est pastor, et non latrabit vel unus canis contra te :
Judi VulgClem 11:16  quoniam hæc mihi dicta sunt per providentiam Dei,
Judi VulgClem 11:17  et quoniam iratus est illis Deus, hæc ipsa missa sum nuntiare tibi.
Judi VulgClem 11:18  Placuerunt autem omnia verba hæc coram Holoferne, et coram pueris ejus, et mirabantur sapientiam ejus, et dicebant alter ad alterum :
Judi VulgClem 11:19  Non est talis mulier super terram in aspectu, in pulchritudine, et in sensu verborum.
Judi VulgClem 11:20  Et dixit ad illam Holofernes : Benefecit Deus, qui misit te ante populum, ut des illum tu in manibus nostris :
Judi VulgClem 11:21  et quoniam bona est promissio tua, si fecerit mihi hoc Deus tuus, erit et Deus meus, et tu in domo Nabuchodonosor magna eris, et nomen tuum nominabitur in universa terra.