JUDITH
Chapter 15
Judi | VulgClem | 15:1 | Cumque omnis exercitus decollatum Holofernem audisset, fugit mens et consilium ab eis, et solo tremore et metu agitati, fugæ præsidium sumunt, | |
Judi | VulgClem | 15:2 | ita ut nullus loqueretur cum proximo suo, sed inclinato capite, relictis omnibus, evadere festinabant Hebræos, quos armatos super se venire audiebant, fugientes per vias camporum et semitas collium. | |
Judi | VulgClem | 15:3 | Videntes itaque filii Israël fugientes, secuti sunt illos. Descenderuntque clangentes tubis, et ululantes post ipsos. | |
Judi | VulgClem | 15:4 | Et quoniam Assyrii non adunati, in fugam ibant præcipites : filii autem Israël uno agmine persequentes debilitabant omnes quos invenire potuissent. | |
Judi | VulgClem | 15:6 | Omnis itaque regio, omnisque urbs electam juventutem armatam misit post eos, et persecuti sunt eos in ore gladii, quousque pervenirent ad extremitatem finium suorum. | |
Judi | VulgClem | 15:7 | Reliqui autem qui erant in Bethulia, ingressi sunt castra Assyriorum, et prædam quam fugientes Assyrii reliquerant, abstulerunt, et onustati sunt valde. | |
Judi | VulgClem | 15:8 | Hi vero qui victores reversi sunt ad Bethuliam, omnia quæ erant illorum attulerunt secum, ita ut non esset numerus in pecoribus et jumentis et universis mobilibus eorum, ut a minimo usque ad maximum omnes divites fierent de prædationibus eorum. | |
Judi | VulgClem | 15:9 | Joacim autem summus pontifex de Jerusalem venit in Bethuliam cum universis presbyteris suis ut videret Judith. | |
Judi | VulgClem | 15:10 | Quæ cum exisset ad illum, benedixerunt eam omnes una voce, dicentes : Tu gloria Jerusalem ; tu lætitia Israël ; tu honorificentia populi nostri : | |
Judi | VulgClem | 15:11 | quia fecisti viriliter, et confortatum est cor tuum, eo quod castitatem amaveris, et post virum tuum, alterum nescieris : ideo et manus Domini confortavit te, et ideo eris benedicta in æternum. | |
Judi | VulgClem | 15:14 | Porro autem universa quæ Holofernis peculiaria fuisse probata sunt, dederunt Judith in auro, et argento, et vestibus, et gemmis, et omni supellectili : et tradita sunt omnia illi a populo. | |