JUDITH
Chapter 12
Judi | VulgClem | 12:1 | Tunc jussit eam introire ubi repositi erant thesauri ejus, et jussit illic manere eam, et constituit quid daretur illi de convivio suo. | |
Judi | VulgClem | 12:2 | Cui respondit Judith, et dixit : Nunc non potero manducare ex his quæ mihi præcipis tribui, ne veniat super me offensio : ex his autem quæ mihi detuli, manducabo. | |
Judi | VulgClem | 12:3 | Cui Holofernes ait : Si defecerint tibi ista, quæ tecum detulisti, quid faciemus tibi ? | |
Judi | VulgClem | 12:4 | Et dixit Judith : Vivit anima tua, domine meus, quoniam non expendet omnia hæc ancilla tua, donec faciat Deus in manu mea hæc quæ cogitavi. Et induxerunt illam servi ejus in tabernaculum quod præceperat. | |
Judi | VulgClem | 12:5 | Et petiit dum introiret, ut daretur ei copia nocte et ante lucem egrediendi foras ad orationem, et deprecandi Dominum. | |
Judi | VulgClem | 12:6 | Et præcepit cubiculariis suis ut sicut placeret illi, exiret et introiret ad adorandum Deum suum per triduum : | |
Judi | VulgClem | 12:8 | Et ut ascendebat, orabat Dominum Deum Israël ut dirigeret viam ejus ad liberationem populi sui. | |
Judi | VulgClem | 12:9 | Et introiens, munda manebat in tabernaculo usque dum acciperet escam suam in vespere. | |
Judi | VulgClem | 12:10 | Et factum est, in quarto die Holofernes fecit cœnam servis suis, et dixit ad Vagao eunuchum suum : Vade, et suade Hebræam illam ut sponte consentiat habitare mecum. | |
Judi | VulgClem | 12:11 | Fœdum est enim apud Assyrios, si femina irrideat virum agendo ut immunis ab eo transeat. | |
Judi | VulgClem | 12:12 | Tunc introivit Vagao ad Judith, et dixit : Non vereatur bona puella introire ad dominum meum, ut honorificetur ante faciem ejus, ut manducet cum eo, et bibat vinum in jucunditate. | |
Judi | VulgClem | 12:14 | omne quod erit ante oculos ejus bonum et optimum, faciam. Quidquid autem illi placuerit, hoc mihi erit optimum omnibus diebus vitæ meæ. | |
Judi | VulgClem | 12:17 | Et dixit ad eam Holofernes : Bibe nunc, et accumbe in jucunditate, quoniam invenisti gratiam coram me. | |
Judi | VulgClem | 12:18 | Et dixit Judith : Bibam, domine, quoniam magnificata est anima mea hodie præ omnibus diebus meis. | |
Judi | VulgClem | 12:19 | Et accepit, et manducavit et bibit coram ipso ea quæ paraverat illi ancilla ejus. | |