Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JUDITH
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 3
Judi VulgClem 3:1  Tunc miserunt legatos suos universarum urbium ac provinciarum reges ac principes, Syriæ scilicet Mesopotamiæ, et Syriæ Sobal, et Libyæ, atque Ciliciæ : qui venientes ad Holofernem, dixerunt :
Judi VulgClem 3:2  Desinat indignatio tua circa nos : melius est enim ut viventes serviamus Nabuchodonosor regi magno, et subditi simus tibi, quam morientes cum interitu nostro ipsi servitutis nostræ damna patiamur.
Judi VulgClem 3:3  Omnis civitas nostra, omnisque possessio, omnes montes, et colles, et campi, et armenta boum, gregesque ovium, et caprarum, equorumque et camelorum, et universæ facultates nostræ atque familiæ, in conspectu tuo sunt :
Judi VulgClem 3:6  Veni nobis pacificus dominus, et utere servitio nostro, sicut placuerit tibi.
Judi VulgClem 3:7  Tunc descendit de montibus cum equitibus in virtute magna, et obtinuit omnem civitatem, et omnem inhabitantem terram.
Judi VulgClem 3:8  De universis autem urbibus assumpsit sibi auxiliarios viros fortes, et electos ad bellum.
Judi VulgClem 3:9  Tantusque metus provinciis illis incubuit, ut universarum urbium habitatores principes et honorati simul cum populis exirent obviam venienti,
Judi VulgClem 3:10  excipientes eum cum coronis et lampadibus, ducentes choros in tympanis et tibiis.
Judi VulgClem 3:11  Nec ista tamen facientes, ferocitatem ejus pectoris mitigare potuerunt :
Judi VulgClem 3:12  nam et civitates eorum destruxit, et lucos eorum excidit.
Judi VulgClem 3:13  Præceperat enim illi Nabuchodonosor rex, ut omnes deos terræ exterminaret, videlicet ut ipse solus diceretur deus ab his nationibus quæ potuissent Holofernis potentia subjugari.
Judi VulgClem 3:14  Pertransiens autem Syriam Sobal, et omnem Apameam, omnemque Mesopotamiam, venit ad Idumæos in terram Gabaa,
Judi VulgClem 3:15  accepitque civitates eorum, et sedit ibi per triginta dies, in quibus diebus adunari præcepit universum exercitum virtutis suæ.