Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JUDITH
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 9
Judi VulgClem 9:1  Quibus ascendentibus, Judith ingressa est oratorium suum : et induens se cilicio, posuit cinerem super caput suum : et prosternens se Domino, clamabat ad Dominum, dicens :
Judi VulgClem 9:2  Domine Deus patris mei Simeon, qui dedisti illi gladium in defensionem alienigenarum, qui violatores extiterunt in coinquinatione sua, et denudaverunt femur virginis in confusionem :
Judi VulgClem 9:3  et dedisti mulieres illorum in prædam, et filias illorum in captivitatem : et omnem prædam in divisionem servis tuis, qui zelaverunt zelum tuum : subveni, quæso te, Domine Deus meus, mihi viduæ.
Judi VulgClem 9:4  Tu enim fecisti priora, et illa post illa cogitasti : et hoc factum est quod ipse voluisti.
Judi VulgClem 9:5  Omnes enim viæ tuæ paratæ sunt, et tua judicia in tua providentia posuisti.
Judi VulgClem 9:6  Respice castra Assyriorum nunc, sicut tunc castra Ægyptiorum videre dignatus es, quando post servos tuos armati currebant, confidentes in quadrigis, et in equitatu suo, et in multitudine bellatorum.
Judi VulgClem 9:7  Sed aspexisti super castra eorum, et tenebræ fatigaverunt eos.
Judi VulgClem 9:8  Tenuit pedes eorum abyssus, et aquæ operuerunt eos.
Judi VulgClem 9:9  Sic fiant et isti, Domine, qui confidunt in multitudine sua, et in curribus suis, et in contis, et in scutis, et in sagittis suis, et in lanceis gloriantur,
Judi VulgClem 9:10  et nesciunt quia tu ipse es Deus noster, qui conteris bella ab initio, et Dominus nomen est tibi.
Judi VulgClem 9:11  Erige brachium tuum sicut ab initio, et allide virtutem illorum in virtute tua : cadat virtus eorum in iracundia tua, qui promittunt se violare sancta tua, et polluere tabernaculum nominis tui, et dejicere gladio suo cornu altaris tui.
Judi VulgClem 9:12  Fac, Domine, ut gladio proprio ejus superbia amputetur :
Judi VulgClem 9:13  capiatur laqueo oculorum suorum in me, et percuties eum ex labiis caritatis meæ.
Judi VulgClem 9:14  Da mihi in animo constantiam ut contemnam illum, et virtutem, ut evertam illum.
Judi VulgClem 9:15  Erit enim hoc memoriale nominis tui, cum manus feminæ dejecerit eum.
Judi VulgClem 9:16  Non enim in multitudine est virtus tua, Domine, neque in equorum viribus voluntas tua est, nec superbi ab initio placuerunt tibi : sed humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio.
Judi VulgClem 9:17  Deus cælorum, creator aquarum, et Dominus totius creaturæ, exaudi me miseram deprecantem, et de tua misericordia præsumentem.
Judi VulgClem 9:18  Memento, Domine, testamenti tui, et da verbum in ore meo, et in corde meo consilium corrobora, ut domus tua in sanctificatione tua permaneat :
Judi VulgClem 9:19  et omnes gentes agnoscant quia tu es Deus, et non est alius præter te.