LEVITICUS
Chapter 1
Levi | VulgHetz | 1:1 | Vocavit autem Moysen, et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii, dicens: | |
Levi | VulgHetz | 1:2 | Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Homo, qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus, id est, de bobus et ovibus offerens victimas, | |
Levi | VulgHetz | 1:3 | si holocaustum fuerit eius oblatio, ac de armento; masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii, ad placandum sibi Dominum: | |
Levi | VulgHetz | 1:4 | ponetque manum super caput hostiæ, et acceptabilis erit, atque in expiationem eius proficiens. | |
Levi | VulgHetz | 1:5 | immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem eius, fundentes per altaris circuitum, quod est ante ostium tabernaculi. | |
Levi | VulgHetz | 1:8 | et membra quæ sunt cæsa, desuper ordinantes, caput videlicet, et cuncta quæ adhærent iecori, | |
Levi | VulgHetz | 1:9 | intestinis et pedibus lotis aqua: adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino. | |
Levi | VulgHetz | 1:10 | Quod si de pecoribus oblatio est, de ovibus sive de capris holocaustum, masculum absque macula offeret: | |
Levi | VulgHetz | 1:11 | immolabitque ad latus altaris, quod respicit ad Aquilonem, coram Domino: sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum: | |
Levi | VulgHetz | 1:12 | dividentque membra, caput, et omnia quæ adhærent iecori: et ponent super ligna, quibus subiiciendus est ignis: | |
Levi | VulgHetz | 1:13 | intestina vero et pedes lavabunt aqua. Et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino. | |
Levi | VulgHetz | 1:14 | Si autem de avibus, holocausti oblatio fuerit Domino, de turturibus, aut pullis columbæ, | |
Levi | VulgHetz | 1:15 | offeret eam sacerdos ad altare: et retorto ad collum capite, ac rupto vulneris loco, decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris: | |
Levi | VulgHetz | 1:16 | vesiculam vero gutturis, et plumas proiiciet prope altare ad orientalem plagam, in loco in quo cineres effundi solent, | |