LEVITICUS
Chapter 8
Levi | VulgHetz | 8:2 | Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum, et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis, | |
Levi | VulgHetz | 8:4 | Fecit Moyses ut Dominus imperaverat. Congregataque omni turba ante fores tabernaculi, | |
Levi | VulgHetz | 8:7 | vestivit pontificem subucula linea, accingens eum balteo, et induens eum tunica hyacinthina, et desuper humerale imposuit, | |
Levi | VulgHetz | 8:9 | Cidari quoque texit caput: et super eam, contra frontem, posuit laminam auream consecratam in sanctificatione, sicut præceperat ei Dominus. | |
Levi | VulgHetz | 8:11 | Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit illud, et omnia vasa eius, labrumque cum basi sua sanctificavit oleo. | |
Levi | VulgHetz | 8:13 | filios quoque eius oblatos vestivit tunicis lineis, et cinxit balteis, imposuitque mitras, ut iusserat Dominus. | |
Levi | VulgHetz | 8:14 | Obtulit et vitulum pro peccato. cumque super caput eius posuisset Aaron, et filii eius manus suas, | |
Levi | VulgHetz | 8:15 | immolavit eum: hauriens sanguinem, et tincto digito, tetigit cornua altaris per gyrum. quo expiato et sanctificato, fudit reliquum sanguinem ad fundamenta eius. | |
Levi | VulgHetz | 8:16 | Adipem vero qui erat super vitalia, et reticulum iecoris, duosque renunculos, cum arvinulis suis adolevit super altare: | |
Levi | VulgHetz | 8:17 | vitulum cum pelle, et carnibus, et fimo, cremans extra castra, sicut præceperat Dominus. | |
Levi | VulgHetz | 8:18 | Obtulit et arietem in holocaustum: super cuius caput cum imposuissent Aaron et filii eius manus suas, | |
Levi | VulgHetz | 8:20 | Ipsumque arietem in frusta concidens, caput eius, et artus, et adipem adolevit igni, | |
Levi | VulgHetz | 8:21 | lotis prius intestinis et pedibus. totumque simul arietem incendit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino, sicut præceperat ei. | |
Levi | VulgHetz | 8:22 | Obtulit et arietem secundum, in consecratione sacerdotum: posueruntque super caput eius Aaron et filii eius manus suas. | |
Levi | VulgHetz | 8:23 | quem cum immolasset Moyses, sumens de sanguine eius, tetigit extremum auriculæ dextræ Aaron, et pollicem manus eius dextræ, similiter et pedis. | |
Levi | VulgHetz | 8:24 | Obtulit et filios Aaron. cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculæ singulorum dextræ, et pollices manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum: | |
Levi | VulgHetz | 8:25 | adipem vero, et caudam, omnemque pinguedinem quæ operit intestina, reticulumque iecoris, et duos renes cum adipibus suis, et armo dextro separavit. | |
Levi | VulgHetz | 8:26 | Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento, et collyridam conspersam oleo, laganumque posuit super adipes, et armum dextrum, | |
Levi | VulgHetz | 8:27 | tradens simul omnia Aaron et filiis eius. Qui postquam levaverunt ea coram Domino, | |
Levi | VulgHetz | 8:28 | rursum suscepta de manibus eorum, adolevit super altare holocausti, eo quod consecrationis esset oblatio, in odorem suavitatis, sacrificii Domino. | |
Levi | VulgHetz | 8:29 | Tulitque pectusculum elevans illud coram Domino, de ariete consecrationis in partem suam, sicut præceperat ei Dominus. | |
Levi | VulgHetz | 8:30 | Assumensque unguentum, et sanguinem qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta eius, et super filios illius ac vestes eorum. | |
Levi | VulgHetz | 8:31 | Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, præcepit eis, dicens: Coquite carnes ante fores tabernaculi, et ibi comedite eas. panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut præcepit mihi Dominus, dicens: Aaron et filii eius comedent eos: | |
Levi | VulgHetz | 8:33 | De ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus, usque ad diem quo complebitur tempus consecrationis vestræ. septem enim diebus finitur consecratio: | |
Levi | VulgHetz | 8:35 | Die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini, ne moriamini: sic enim mihi præceptum est. | |