LEVITICUS
Chapter 11
Levi | VulgHetz | 11:2 | Dicite filiis Israel: Hæc sunt animalia quæ comedere debetis de cunctis animantibus terræ: | |
Levi | VulgHetz | 11:4 | Quidquid autem ruminat quidem, et habet ungulam, sed non dividit eam, sicut camelus et cetera, non comedetis illud, et inter immunda reputabitis. | |
Levi | VulgHetz | 11:9 | Hæc sunt quæ gignuntur in aquis, et vesci licitum est. Omne quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et stagnis, comedetis. | |
Levi | VulgHetz | 11:10 | Quidquid autem pinnulas et squamas non habet eorum quæ in aquis moventur et vivunt, abominabile vobis, | |
Levi | VulgHetz | 11:13 | Hæc sunt quæ de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis: Aquilam, et gryphem, et haliæetum, | |
Levi | VulgHetz | 11:21 | Quidquid autem ambulat quidem super quattuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quæ salit super terram, | |
Levi | VulgHetz | 11:22 | comedere debetis, ut est bruchus in genere suo, et attacus atque ophiomachus, ac locusta, singula iuxta genus suum. | |
Levi | VulgHetz | 11:23 | Quidquid autem ex volucribus quattuor tantum habet pedes, execrabile erit vobis: | |
Levi | VulgHetz | 11:24 | et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur, et erit immundus usque ad vesperum: | |
Levi | VulgHetz | 11:25 | et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad occasum solis. | |
Levi | VulgHetz | 11:26 | Omne animal quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam, nec ruminat, immundum erit: et qui tetigerit illud, contaminabitur. | |
Levi | VulgHetz | 11:27 | Quod ambulat super manus ex cunctis animantibus, quæ incedunt quadrupedia, immundum erit: qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum. | |
Levi | VulgHetz | 11:28 | Et qui portaverit huiuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum: quia omnia hæc immunda sunt vobis. | |
Levi | VulgHetz | 11:29 | Hæc quoque inter polluta reputabuntur de his, quæ moventur in terra, mustela et mus et crocodilus, singula iuxta genus suum, | |
Levi | VulgHetz | 11:31 | omnia hæc immunda sunt. Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum: | |
Levi | VulgHetz | 11:32 | et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur tam vas ligneum et vestimentum, quam pelles et cilicia: et in quocumque fit opus, tingentur aqua, et polluta erunt usque ad vesperum, et sic postea mundabuntur. | |
Levi | VulgHetz | 11:33 | Vas autem fictile, in quod horum quidquam intro cecidit, polluetur, et idcirco frangendum est. | |
Levi | VulgHetz | 11:34 | Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit: et omne liquens quod bibitur de universo vase, immundum erit. | |
Levi | VulgHetz | 11:35 | Et quidquid de morticinis huiuscemodi ceciderit super illud, immundum erit: sive clibani, sive chytropodes, destruentur, et immundi erunt. | |
Levi | VulgHetz | 11:36 | Fontes vero et cisternæ, et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui morticinum eorum tetigerit, polluetur. | |
Levi | VulgHetz | 11:38 | Si autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, illico polluetur. | |
Levi | VulgHetz | 11:39 | Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver eius tetigerit, immundus erit usque ad vesperum: | |
Levi | VulgHetz | 11:40 | et qui comederit ex eo quippiam, sive portaverit; lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum. | |
Levi | VulgHetz | 11:42 | Quidquid super pectus quadrupes graditur, et multos habet pedes, sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est. | |
Levi | VulgHetz | 11:43 | Nolite contaminare animas vestras, nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis. | |
Levi | VulgHetz | 11:44 | Ego enim sum Dominus Deus vester: sancti estote, quia ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram. | |
Levi | VulgHetz | 11:45 | Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de Terra Ægypti, ut essem vobis in Deum. Sancti eritis, quia ego sanctus sum. | |
Levi | VulgHetz | 11:46 | Ista est lex animantium ac volucrum, et omnis animæ viventis, quæ movetur in aqua, et reptat in terra, | |