LEVITICUS
Chapter 14
Levi | VulgHetz | 14:4 | præcipiet ei, qui purificatur, ut offerat duos passeres vivos pro se, quibus vesci licitum est, et lignum cedrinum, vermiculumque et hyssopum. | |
Levi | VulgHetz | 14:6 | alium autem vivum cum ligno cedrino, et cocco et hyssopo, tinget in sanguine passeris immolati, | |
Levi | VulgHetz | 14:7 | quo asperget illum, qui mundandus est, septies, ut iure purgetur: et dimittet passerem vivum, ut in agrum avolet. | |
Levi | VulgHetz | 14:8 | Cumque laverit homo vestimenta sua, radet omnes pilos corporis, et lavabitur aqua: purificatusque ingredietur castra, ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus, | |
Levi | VulgHetz | 14:9 | et die septimo radet capillos capitis, barbamque et supercilia, ac totius corporis pilos. Et lotis rursum vestibus et corpore, | |
Levi | VulgHetz | 14:10 | die octavo assumet duos agnos immaculatos, et ovem anniculam absque macula, et tres decimas similæ in sacrificium, quæ conspersa sit oleo, et seorsum olei sextarium. | |
Levi | VulgHetz | 14:11 | Cumque sacerdos purificans hominem, statuerit eum, et hæc omnia coram Domino in ostio tabernaculi testimonii, | |
Levi | VulgHetz | 14:12 | tollet agnum, et offeret eum pro delicto, oleique sextarium. et oblatis ante Dominum omnibus, | |
Levi | VulgHetz | 14:13 | immolabit agnum, ubi solet immolari hostia pro peccato, et holocaustum, id est, in loco sancto. Sicut enim pro peccato, ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia: Sancta sanctorum est. | |
Levi | VulgHetz | 14:14 | Assumensque sacerdos de sanguine hostiæ, quæ immolata est pro delicto, ponet super extremum auriculæ dextræ eius qui mundatur, et super pollices manus dextræ et pedis: | |
Levi | VulgHetz | 14:17 | quod autem reliquum est olei in læva manu, fundet super extremum auriculæ dextræ eius qui mundatur, et super pollices manus ac pedis dextri, et super sanguinem qui effusus est pro delicto, | |
Levi | VulgHetz | 14:19 | Rogabitque pro eo coram Domino, et faciet sacrificium pro peccato. tunc immolabit holocaustum, | |
Levi | VulgHetz | 14:21 | Quod si pauper est, et non potest manus eius invenire quæ dicta sunt, pro delicto assumet agnum ad oblationem, ut roget pro eo sacerdos, decimamque partem similæ conspersæ oleo in sacrificium, et olei sextarium, | |
Levi | VulgHetz | 14:22 | duosque turtures sive duos pullos columbæ, quorum unus sit pro peccato, et alter in holocaustum: | |
Levi | VulgHetz | 14:23 | offeretque ea die octavo purificationis suæ sacerdoti, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino. | |
Levi | VulgHetz | 14:25 | immolatoque agno, de sanguine eius ponet super extremum auriculæ dextræ illius qui mundatur, et super pollices manus eius ac pedis dextri: | |
Levi | VulgHetz | 14:28 | tangetque extremum dextræ auriculæ illius qui mundatur, et pollices manus ac pedis dextri in loco sanguinis qui effusus est pro delicto: | |
Levi | VulgHetz | 14:29 | reliquam autem partem olei, quæ est in sinistra manu, mittet super caput purificati, ut placet pro eo Dominum: | |
Levi | VulgHetz | 14:34 | Cum ingressi fueritis Terram Chanaan, quam ego dabo vobis in possessionem, si fuerit plaga lepræ in ædibus, | |
Levi | VulgHetz | 14:35 | ibit cuius est domus, nuncians sacerdoti, et dicet: Quasi plaga lepræ videtur mihi esse in domo mea. | |
Levi | VulgHetz | 14:36 | At ille præcipiet ut efferant universa de domo, priusquam ingrediatur eam, et videat utrum leprosa sit, ne immunda fiant omnia quæ in domo sunt. Intrabitque postea ut consideret lepram domus: | |
Levi | VulgHetz | 14:37 | et cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes, et humiliores superficie reliqua, | |
Levi | VulgHetz | 14:40 | iubebit erui lapides in quibus lepra est, et proiici eos extra civitatem in locum immundum: | |
Levi | VulgHetz | 14:41 | domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum, et spargi pulverem rasuræ extra urbem in locum immundum, | |
Levi | VulgHetz | 14:44 | ingressus sacerdos viderit reversam lepram, et parietes respersos maculis, lepra est perseverans, et immunda domus: | |
Levi | VulgHetz | 14:45 | quam statim destruent, et lapides eius ac ligna, atque universum pulverem proiicient extra oppidum in locum immundum. | |
Levi | VulgHetz | 14:48 | Quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in domo, postquam denuo lita fuerit, purificabit eam reddita sanitate: | |
Levi | VulgHetz | 14:49 | et in purificationem eius sumet duos passeres, lignumque cedrinum, et vermiculum atque hyssopum: | |
Levi | VulgHetz | 14:51 | tollet lignum cedrinum, et hyssopum, et coccum et passerem vivum, et tinget omnia in sanguine passeris immolati, atque in aquis viventibus, et asperget domum septies, | |
Levi | VulgHetz | 14:52 | purificabitque eam tam in sanguine passeris quam in aquis viventibus, et in passere vivo, lignoque cedrino et hyssopo atque vermiculo. | |
Levi | VulgHetz | 14:53 | Cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere, orabit pro domo, et iure mundabitur. | |
Levi | VulgHetz | 14:56 | cicatricis et erumpentium papularum, lucentis maculæ, et in varias species, coloribus immutatis, | |