LEVITICUS
Chapter 25
Levi | VulgHetz | 25:2 | Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis, sabbatizes sabbatum Domino. | |
Levi | VulgHetz | 25:3 | Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus eius: | |
Levi | VulgHetz | 25:4 | septimo autem anno sabbatum erit terræ, requietionis Domini: agrum non seres, et vineam non putabis. | |
Levi | VulgHetz | 25:5 | Quæ sponte gignet humus, non metes: et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam: annus enim requietionis terræ est: | |
Levi | VulgHetz | 25:6 | sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancillæ et mercenario tuo, et advenæ qui peregrinantur apud te: | |
Levi | VulgHetz | 25:8 | Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septies septem, quæ simul faciunt annos quadraginta novem: | |
Levi | VulgHetz | 25:9 | et clanges buccina mense septimo, decima die mensis, propitiationis tempore, in universa terra vestra. | |
Levi | VulgHetz | 25:10 | Sanctificabisque annum quinquagesimum, et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terræ tuæ: ipse est enim iubilæus. Revertetur homo ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam: | |
Levi | VulgHetz | 25:11 | quia iubilæus est et quinquagesimus annus. Non seretis, neque metetis sponte in agro nascentia, et primitias vindemiæ non colligetis, | |
Levi | VulgHetz | 25:14 | quando vendes quippiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contristes fratrem tuum, sed iuxta numerum annorum iubilei emes ab eo, | |
Levi | VulgHetz | 25:16 | Quanto plures anni remanserint post iubilæum, tanto crescet et pretium: et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit. tempus enim frugum vendet tibi. | |
Levi | VulgHetz | 25:17 | Nolite affligere contribules vestros, sed timeat unusquisque Deum suum, quia ego Dominus Deus vester. | |
Levi | VulgHetz | 25:18 | Facite præcepta mea, et iudicia custodite, et implete ea, ut habitare possitis in terra absque ullo pavore, | |
Levi | VulgHetz | 25:19 | et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, nullius impetum formidantes. | |
Levi | VulgHetz | 25:20 | Quod si dixeritis: Quid comedemus anno septimo, si non severimus, neque collegerimus fruges nostras? | |
Levi | VulgHetz | 25:22 | seretisque anno octavo, et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum: donec nova nascantur, edetis vetera. | |
Levi | VulgHetz | 25:23 | Terra quoque non vendetur in perpetuum: quia mea est, et vos advenæ et coloni mei estis. | |
Levi | VulgHetz | 25:25 | Si attenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam, et voluerit propinquus eius, potest redimere quod ille vendiderat. | |
Levi | VulgHetz | 25:26 | sin autem non habuerit proximum, et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire: | |
Levi | VulgHetz | 25:27 | computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit: et quod reliquum est, reddet emptori, sicque recipiet possessionem suam. | |
Levi | VulgHetz | 25:28 | quod si non invenerit manus eius ut reddat pretium, habebit emptor quod emerat, usque ad annum iubileum. In ipso enim omnis venditio redibit ad dominum, et ad possessorem pristinum. | |
Levi | VulgHetz | 25:29 | Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus. | |
Levi | VulgHetz | 25:30 | si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam, et posteri eius in perpetuum, et redimi non poterit, etiam in iubileo. | |
Levi | VulgHetz | 25:31 | Sin autem in villa domus, quæ muros non habet, agrorum iure vendetur. si ante redempta non fuerit, in iubileo revertetur ad dominum. | |
Levi | VulgHetz | 25:33 | si redemptæ non fuerint, in iubileo revertentur ad dominos, quia domus urbium Levitarum pro possessionibus sunt inter filios Israel. | |
Levi | VulgHetz | 25:35 | Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam, et peregrinum, et vixerit tecum, | |
Levi | VulgHetz | 25:36 | ne accipias usuras ab eo, nec amplius quam dedisti. Time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te. | |
Levi | VulgHetz | 25:38 | Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de Terra Ægypti, ut darem vobis Terram Chanaan, et essem vester Deus. | |
Levi | VulgHetz | 25:39 | Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum, | |
Levi | VulgHetz | 25:40 | sed quasi mercenarius et colonus erit: usque ad annum iubileum operabitur apud te, | |
Levi | VulgHetz | 25:41 | et postea egredietur cum liberis suis, et revertetur ad cognationem ad possessionem patrum suorum. | |
Levi | VulgHetz | 25:42 | mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de Terra Ægypti. non veneant conditione servorum: | |
Levi | VulgHetz | 25:45 | Et de advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint in terra vestra, hos habebitis famulos: | |
Levi | VulgHetz | 25:46 | et hereditario iure transmittetis ad posteros, ac possidebitis in æternum. fratres autem vestros filios Israel ne opprimatis per potentiam. | |
Levi | VulgHetz | 25:47 | Si invaluerit apud vos manus advenæ atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei, aut cuiquam de stirpe eius: | |
Levi | VulgHetz | 25:49 | et patruus, et patruelis, et consanguineus, et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimet se, | |
Levi | VulgHetz | 25:50 | supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suæ usque ad annum iubileum: et pecunia, qua venditus fuerat, iuxta annorum numerum et rationem mercenarii supputata. | |
Levi | VulgHetz | 25:51 | Si plures fuerint anni qui remanent usque ad iubileum, secundum hos reddet et pretium. | |
Levi | VulgHetz | 25:52 | si pauci, ponet rationem cum eo iuxta annorum numerum, et reddet emptori quod reliquum est annorum, | |
Levi | VulgHetz | 25:53 | quibus ante servivit mercedibus imputatis: non affliget eum violenter in conspectu tuo. | |