LEVITICUS
Chapter 1
Levi | Vulgate | 1:2 | loquere filiis Israhel et dices ad eos homo qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus id est de bubus et ovibus offerens victimas | |
Levi | Vulgate | 1:3 | si holocaustum fuerit eius oblatio ac de armento masculum inmaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii ad placandum sibi Dominum | |
Levi | Vulgate | 1:4 | ponetque manus super caput hostiae et acceptabilis erit atque in expiationem eius proficiens | |
Levi | Vulgate | 1:5 | immolabitque vitulum coram Domino et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem eius fundentes super altaris circuitum quod est ante ostium tabernaculi | |
Levi | Vulgate | 1:8 | et membra quae caesa sunt desuper ordinantes caput videlicet et cuncta quae adherent iecori | |
Levi | Vulgate | 1:9 | intestinis et pedibus lotis aqua adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino | |
Levi | Vulgate | 1:10 | quod si de pecoribus oblatio est de ovibus sive de capris holocaustum anniculum et absque macula offeret | |
Levi | Vulgate | 1:11 | immolabitque ad latus altaris quod respicit ad aquilonem coram Domino sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum | |
Levi | Vulgate | 1:12 | dividentque membra caput et omnia quae adherent iecori et inponent super ligna quibus subiciendus est ignis | |
Levi | Vulgate | 1:13 | intestina vero et pedes lavabunt aqua et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino | |
Levi | Vulgate | 1:14 | sin autem de avibus holocausti oblatio fuerit Domino de turturibus et pullis columbae | |
Levi | Vulgate | 1:15 | offeret eam sacerdos ad altare et retorto ad collum capite ac rupto vulneris loco decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris | |
Levi | Vulgate | 1:16 | vesiculam vero gutturis et plumas proiciet propter altare ad orientalem plagam in loco in quo cineres effundi solent | |