LEVITICUS
Chapter 19
Levi | Vulgate | 19:2 | loquere ad omnem coetum filiorum Israhel et dices ad eos sancti estote quia ego sanctus sum Dominus Deus vester | |
Levi | Vulgate | 19:3 | unusquisque matrem et patrem suum timeat sabbata mea custodite ego Dominus Deus vester | |
Levi | Vulgate | 19:4 | nolite converti ad idola nec deos conflatiles faciatis vobis ego Dominus Deus vester | |
Levi | Vulgate | 19:6 | eo die quo fuerit immolata comedetis eam et die altero quicquid autem residuum fuerit in diem tertium igne conburetis | |
Levi | Vulgate | 19:8 | portabit iniquitatem suam quia sanctum Domini polluit et peribit anima illa de populo suo | |
Levi | Vulgate | 19:9 | cum messueris segetes terrae tuae non tondebis usque ad solum superficiem terrae nec remanentes spicas colliges | |
Levi | Vulgate | 19:10 | neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes ego Dominus Deus vester | |
Levi | Vulgate | 19:13 | non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum non morabitur opus mercennarii apud te usque mane | |
Levi | Vulgate | 19:14 | non maledices surdo nec coram caeco pones offendiculum sed timebis Deum tuum quia ego sum Dominus | |
Levi | Vulgate | 19:15 | non facies quod iniquum est nec iniuste iudicabis nec consideres personam pauperis nec honores vultum potentis iuste iudica proximo tuo | |
Levi | Vulgate | 19:16 | non eris criminator et susurro in populis non stabis contra sanguinem proximi tui ego Dominus | |
Levi | Vulgate | 19:17 | ne oderis fratrem tuum in corde tuo sed publice argue eum ne habeas super illo peccatum | |
Levi | Vulgate | 19:18 | non quaeres ultionem nec memor eris iniuriae civium tuorum diliges amicum tuum sicut temet ipsum ego Dominus | |
Levi | Vulgate | 19:19 | leges meas custodite iumenta tua non facies coire cum alterius generis animantibus agrum non seres diverso semine veste quae ex duobus texta est non indueris | |
Levi | Vulgate | 19:20 | homo si dormierit cum muliere coitu seminis quae sit ancilla etiam nubilis et tamen pretio non redempta nec libertate donata vapulabunt ambo et non morientur quia non fuit libera | |
Levi | Vulgate | 19:22 | orabitque pro eo sacerdos et pro delicto eius coram Domino et repropitiabitur ei dimitteturque peccatum | |
Levi | Vulgate | 19:23 | quando ingressi fueritis terram et plantaveritis in ea ligna pomifera auferetis praeputia eorum poma quae germinant inmunda erunt vobis nec edetis ex eis | |
Levi | Vulgate | 19:25 | quinto autem anno comedetis fructus congregantes poma quae proferunt ego Dominus Deus vester | |
Levi | Vulgate | 19:28 | et super mortuo non incidetis carnem vestram neque figuras aliquas et stigmata facietis vobis ego Dominus | |
Levi | Vulgate | 19:31 | ne declinetis ad magos nec ab ariolis aliquid sciscitemini ut polluamini per eos ego Dominus Deus vester | |
Levi | Vulgate | 19:32 | coram cano capite consurge et honora personam senis et time Deum tuum ego sum Dominus | |
Levi | Vulgate | 19:33 | si habitaverit advena in terra vestra et moratus fuerit inter vos ne exprobretis ei | |
Levi | Vulgate | 19:34 | sed sit inter vos quasi indigena et diligetis eum quasi vosmet ipsos fuistis enim et vos advenae in terra Aegypti ego Dominus Deus vester | |
Levi | Vulgate | 19:36 | statera iusta et aequa sint pondera iustus modius aequusque sextarius ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti | |