Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
LEVITICUS
Prev Up Next
Chapter 24
Levi Vulgate 24:2  praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de olivis purissimum ac lucidum ad concinnandas lucernas iugiter
Levi Vulgate 24:3  extra velum testimonii in tabernaculo foederis ponetque eas Aaron a vespere usque in mane coram Domino cultu rituque perpetuo in generationibus vestris
Levi Vulgate 24:4  super candelabro mundissimo ponentur semper in conspectu Domini
Levi Vulgate 24:5  accipies quoque similam et coques ex ea duodecim panes qui singuli habebunt duas decimas
Levi Vulgate 24:6  quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues
Levi Vulgate 24:7  et pones super eos tus lucidissimum ut sit panis in monumentum oblationis Domini
Levi Vulgate 24:8  per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israhel foedere sempiterno
Levi Vulgate 24:9  eruntque Aaron et filiorum eius ut comedant eos in loco sancto quia sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini iure perpetuo
Levi Vulgate 24:10  ecce autem egressus filius mulieris israhelitis quem pepererat de viro aegyptio inter filios Israhel iurgatus est in castris cum viro israhelite
Levi Vulgate 24:11  cumque blasphemasset nomen et maledixisset ei adductus est ad Mosen vocabatur autem mater eius Salumith filia Dabri de tribu Dan
Levi Vulgate 24:12  miseruntque eum in carcerem donec nossent quid iuberet Dominus
Levi Vulgate 24:14  dicens educ blasphemum extra castra et ponant omnes qui audierunt manus suas super caput eius et lapidet eum populus universus
Levi Vulgate 24:15  et ad filios Israhel loqueris homo qui maledixerit Deo suo portabit peccatum suum
Levi Vulgate 24:16  et qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur lapidibus opprimet eum omnis multitudo sive ille civis seu peregrinus fuerit qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur
Levi Vulgate 24:17  qui percusserit et occiderit hominem morte moriatur
Levi Vulgate 24:18  qui percusserit animal reddat vicarium id est animam pro anima
Levi Vulgate 24:19  qui inrogaverit maculam cuilibet civium suorum sicut fecit fiet ei
Levi Vulgate 24:20  fracturam pro fractura oculum pro oculo dentem pro dente restituet qualem inflixerit maculam talem sustinere cogetur
Levi Vulgate 24:21  qui percusserit iumentum reddet aliud qui percusserit hominem punietur
Levi Vulgate 24:22  aequum iudicium sit inter vos sive peregrinus sive civis peccaverit quia ego sum Dominus Deus vester
Levi Vulgate 24:23  locutusque est Moses ad filios Israhel et eduxerunt eum qui blasphemaverat extra castra ac lapidibus oppresserunt feceruntque filii Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi