LEVITICUS
Chapter 6
Levi | Vulgate | 6:2 | anima quae peccaverit et contempto Domino negaverit depositum proximo suo quod fidei eius creditum fuerat vel vi aliquid extorserit aut calumniam fecerit | |
Levi | Vulgate | 6:3 | sive rem perditam invenerit et infitians insuper peierarit et quodlibet aliud ex pluribus fecerit in quibus peccare solent homines | |
Levi | Vulgate | 6:5 | omnia quae per fraudem voluit obtinere integra et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat | |
Levi | Vulgate | 6:6 | pro peccato autem suo offeret arietem inmaculatum de grege et dabit eum sacerdoti iuxta aestimationem mensuramque delicti | |
Levi | Vulgate | 6:7 | qui rogabit pro eo coram Domino et dimittetur illi pro singulis quae faciendo peccaverit | |
Levi | Vulgate | 6:9 | praecipe Aaron et filiis eius haec est lex holocausti cremabitur in altari tota nocte usque mane ignis ex eodem altari erit | |
Levi | Vulgate | 6:10 | vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis tolletque cineres quos vorans ignis exusit et ponens iuxta altare | |
Levi | Vulgate | 6:11 | spoliabitur prioribus vestimentis indutusque aliis efferet eos extra castra et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet | |
Levi | Vulgate | 6:12 | ignis autem in altari semper ardebit quem nutriet sacerdos subiciens ligna mane per singulos dies et inposito holocausto desuper adolebit adipes pacificorum | |
Levi | Vulgate | 6:14 | haec est lex sacrificii et libamentorum quae offerent filii Aaron coram Domino et coram altari | |
Levi | Vulgate | 6:15 | tollet sacerdos pugillum similae quae conspersa est oleo et totum tus quod super similam positum est adolebitque illud in altari in monumentum odoris suavissimi Domino | |
Levi | Vulgate | 6:16 | reliquam autem partem similae comedet Aaron cum filiis suis absque fermento et comedet in loco sancto atrii tabernaculi | |
Levi | Vulgate | 6:17 | ideo autem non fermentabitur quia pars eius in Domini offertur incensum sanctum sanctorum erit sicut pro peccato atque delicto | |
Levi | Vulgate | 6:18 | mares tantum stirpis Aaron comedent illud legitimum ac sempiternum est in generationibus vestris de sacrificiis Domini omnis qui tetigerit illa sanctificabitur | |
Levi | Vulgate | 6:20 | haec est oblatio Aaron et filiorum eius quam offerre debent Domino in die unctionis suae decimam partem oephi offerent similae in sacrificio sempiterno medium eius mane et medium vespere | |
Levi | Vulgate | 6:21 | quae in sartagine oleo conspersa frigetur offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino | |
Levi | Vulgate | 6:25 | loquere Aaron et filiis eius ista est lex hostiae pro peccato in loco ubi offertur holocaustum immolabitur coram Domino sanctum sanctorum est | |
Levi | Vulgate | 6:27 | quicquid tetigerit carnes eius sanctificabitur si de sanguine illius vestis fuerit aspersa lavabitur in loco sancto | |
Levi | Vulgate | 6:28 | vas autem fictile in quo cocta est confringetur quod si vas aeneum fuerit defricabitur et lavabitur aqua | |
Levi | Vulgate | 6:29 | omnis masculus de genere sacerdotali vescetur carnibus eius quia sanctum sanctorum est | |