LEVITICUS
Chapter 9
Levi | Vulgate | 9:1 | facto autem octavo die vocavit Moses Aaron et filios eius ac maiores natu Israhel dixitque ad Aaron | |
Levi | Vulgate | 9:2 | tolle de armento vitulum pro peccato et arietem in holocaustum utrumque inmaculatos et offer illos coram Domino | |
Levi | Vulgate | 9:3 | et ad filios Israhel loqueris tollite hircum pro peccato et vitulum atque agnum anniculos et sine macula in holocaustum | |
Levi | Vulgate | 9:4 | bovem et arietem pro pacificis et immolate eos coram Domino in sacrificio singulorum similam oleo conspersam offerentes hodie enim Dominus apparebit vobis | |
Levi | Vulgate | 9:5 | tulerunt ergo cuncta quae iusserat Moses ad ostium tabernaculi ubi cum omnis staret multitudo | |
Levi | Vulgate | 9:6 | ait Moses iste est sermo quem praecepit Dominus facite et apparebit vobis gloria eius | |
Levi | Vulgate | 9:7 | dixit et ad Aaron accede ad altare et immola pro peccato tuo offer holocaustum et deprecare pro te et pro populo cumque mactaveris hostiam populi ora pro eo sicut praecepit Dominus | |
Levi | Vulgate | 9:9 | cuius sanguinem obtulerunt ei filii sui in quo tinguens digitum tetigit cornua altaris et fudit residuum ad basim eius | |
Levi | Vulgate | 9:10 | adipemque et renunculos ac reticulum iecoris quae sunt pro peccato adolevit super altare sicut praeceperat Dominus Mosi | |
Levi | Vulgate | 9:12 | immolavit et holocausti victimam obtuleruntque ei filii sui sanguinem eius quem fudit per altaris circuitum | |
Levi | Vulgate | 9:13 | ipsam etiam hostiam in frusta concisam cum capite et membris singulis obtulerunt quae omnia super altare cremavit igni | |
Levi | Vulgate | 9:17 | addens in sacrificio libamenta quae pariter offeruntur et adolens ea super altare absque caerimoniis holocausti matutini | |
Levi | Vulgate | 9:18 | immolavit et bovem atque arietem hostias pacificas populi obtuleruntque ei filii sui sanguinem quem fudit super altare in circuitu | |
Levi | Vulgate | 9:19 | adipes autem bovis et caudam arietis renunculosque cum adipibus suis et reticulum iecoris | |
Levi | Vulgate | 9:21 | pectora eorum et armos dextros separavit Aaron elevans coram Domino sicut praeceperat Moses | |
Levi | Vulgate | 9:22 | et tendens manum contra populum benedixit eis sicque conpletis hostiis pro peccato et holocaustis et pacificis descendit | |
Levi | Vulgate | 9:23 | ingressi autem Moses et Aaron tabernaculum testimonii et deinceps egressi benedixerunt populo apparuitque gloria Domini omni multitudini | |