PHILIPPIANS
Chapter 4
Phil | Vulgate | 4:1 | itaque fratres mei carissimi et desiderantissimi gaudium meum et corona mea sic state in Domino carissimi | |
Phil | Vulgate | 4:3 | etiam rogo et te germane conpar adiuva illas quae mecum laboraverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis quorum nomina sunt in libro vitae | |
Phil | Vulgate | 4:6 | nihil solliciti sitis sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum | |
Phil | Vulgate | 4:7 | et pax Dei quae exsuperat omnem sensum custodiat corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu | |
Phil | Vulgate | 4:8 | de cetero fratres quaecumque sunt vera quaecumque pudica quaecumque iusta quaecumque sancta quaecumque amabilia quaecumque bonae famae si qua virtus si qua laus haec cogitate | |
Phil | Vulgate | 4:9 | quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me haec agite et Deus pacis erit vobiscum | |
Phil | Vulgate | 4:10 | gavisus sum autem in Domino vehementer quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire sicut et sentiebatis occupati autem eratis | |
Phil | Vulgate | 4:12 | scio et humiliari scio et abundare ubique et in omnibus institutus sum et satiari et esurire et abundare et penuriam pati | |
Phil | Vulgate | 4:15 | scitis autem et vos Philippenses quod in principio evangelii quando profectus sum a Macedonia nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti nisi vos soli | |
Phil | Vulgate | 4:18 | habeo autem omnia et abundo repletus sum acceptis ab Epafrodito quae misistis odorem suavitatis hostiam acceptam placentem Deo | |
Phil | Vulgate | 4:19 | Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu | |