Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
RUTH
1 2 3 4
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 1
Ruth VulgClem 1:1  In diebus unius judicis, quando judices præerant, facta est fames in terra. Abiitque homo de Bethlehem Juda, ut peregrinaretur in regione Moabitide cum uxore sua ac duobus liberis.
Ruth VulgClem 1:2  Ipse vocabatur Elimelech, et uxor ejus Noëmi : et duo filii, alter Mahalon, et alter Chelion, Ephrathæi de Bethlehem Juda. Ingressique regionem Moabitidem, morabantur ibi.
Ruth VulgClem 1:3  Et mortuus est Elimelech maritus Noëmi : remansitque ipsa cum filiis.
Ruth VulgClem 1:4  Qui acceperunt uxores Moabitidas, quarum una vocabatur Orpha, altera vero Ruth. Manseruntque ibi decem annis,
Ruth VulgClem 1:5  et ambo mortui sunt, Mahalon videlicet et Chelion : remansitque mulier orbata duobus liberis ac marito.
Ruth VulgClem 1:6  Et surrexit ut in patriam pergeret cum utraque nuru sua de regione Moabitide : audierat enim quod respexisset Dominus populum suum, et dedisset eis escas.
Ruth VulgClem 1:7  Egressa est itaque de loco peregrinationis suæ, cum utraque nuru : et jam in via revertendi posita in terram Juda,
Ruth VulgClem 1:8  dixit ad eas : Ite in domum matris vestræ : faciat vobiscum Dominus misericordiam, sicut fecistis cum mortuis, et mecum.
Ruth VulgClem 1:9  Det vobis invenire requiem in domibus virorum quos sortituræ estis. Et osculata est eas. Quæ elevata voce flere cœperunt,
Ruth VulgClem 1:11  Quibus illa respondit : Revertimini, filiæ meæ, cur venitis mecum ? num ultra habeo filios in utero meo, ut viros ex me sperare possitis ?
Ruth VulgClem 1:12  Revertimini, filiæ meæ, et abite : jam enim senectute confecta sum, nec apta vinculo conjugali : etiamsi possem hac nocte concipere, et parere filios,
Ruth VulgClem 1:13  si eos expectare velitis donec crescant, et annos pubertatis impleant, ante eritis vetulæ quam nubatis. Nolite, quæso, filiæ meæ : quia vestra angustia magis me premit, et egressa est manus Domini contra me.
Ruth VulgClem 1:14  Elevata igitur voce, rursum flere cœperunt : Orpha osculata est socrum, ac reversa est ; Ruth adhæsit socrui suæ :
Ruth VulgClem 1:15  cui dixit Noëmi : En reversa est cognata tua ad populum suum, et ad deos suos, vade cum ea.
Ruth VulgClem 1:16  Quæ respondit : Ne adverseris mihi ut relinquam te et abeam : quocumque enim perrexeris, pergam, et ubi morata fueris, et ego pariter morabor. Populus tuus populus meus, et Deus tuus Deus meus.
Ruth VulgClem 1:17  Quæ te terra morientem susceperit, in ea moriar : ibique locum accipiam sepulturæ. Hæc mihi faciat Dominus, et hæc addat, si non sola mors me et te separaverit.
Ruth VulgClem 1:18  Videns ergo Noëmi quod obstinato animo Ruth decrevisset secum pergere, adversari noluit, nec ad suos ultra reditum persuadere :
Ruth VulgClem 1:19  profectæque sunt simul, et venerunt in Bethlehem. Quibus urbem ingressis, velox apud cunctos fama percrebruit : dicebantque mulieres : Hæc est illa Noëmi.
Ruth VulgClem 1:20  Quibus ait : Ne vocetis me Noëmi (id est, pulchram), sed vocate me Mara (id est, amaram), quia amaritudine valde replevit me Omnipotens.
Ruth VulgClem 1:21  Egressa sum plena, et vacuam reduxit me Dominus. Cur ergo vocatis me Noëmi, quam Dominus humiliavit, et afflixit Omnipotens ?
Ruth VulgClem 1:22  Venit ergo Noëmi cum Ruth Moabitide nuru sua, de terra peregrinationis suæ : ac reversa est in Bethlehem, quando primum hordea metebantur.