RUTH
Chapter 3
Ruth | VulgCont | 3:1 | Postquam autem reversa est ad socrum suam, audivit ab ea: Filia mea, quæram tibi requiem, et providebo ut bene sit tibi. | |
Ruth | VulgCont | 3:2 | Booz iste, cuius puellis in agro iuncta es, propinquus noster est, et hac nocte aream hordei ventilat. | |
Ruth | VulgCont | 3:3 | Lavare igitur, et undere, et induere cultioribus vestimentis, et descende in aream. Non te videat homo, donec esum potumque finierit. | |
Ruth | VulgCont | 3:4 | Quando autem ierit ad dormiendum, nota locum in quo dormiat: veniesque et discooperies pallium, quo operitur a parte pedum, et proiicies te, et ibi iacebis: ipse autem dicet tibi quid agere debeas. | |
Ruth | VulgCont | 3:7 | Cumque comedisset Booz, et bibisset, et factus esset hilarior, issetque ad dormiendum iuxta acervum manipulorum, venit abscondite, et discooperto pallio a pedibus eius, se proiecit. | |
Ruth | VulgCont | 3:8 | Et ecce, nocte iam media expavit homo, et conturbatus est: viditque mulierem iacentem ad pedes suos, | |
Ruth | VulgCont | 3:9 | et ait illi: Quæ es? Illaque respondit: Ego sum Ruth ancilla tua: expande pallium tuum super famulam tuam, quia propinquus es. | |
Ruth | VulgCont | 3:10 | Et ille, Benedicta, inquit, es a Domino filia, et priorem misericordiam posteriore superasti: quia non est secuta iuvenes pauperes, sive divites. | |
Ruth | VulgCont | 3:11 | Noli ergo metuere, sed quidquid dixeris mihi, faciam tibi. Scit enim omnis populus, qui habitat intra portas urbis meæ, mulierem te esse virtutis. | |
Ruth | VulgCont | 3:13 | Quiesce hac nocte: et facto mane, si te voluerit propinquitatis iure retinere, bene res acta est: sin autem ille noluerit, ego te absque ulla dubitatione suscipiam, vivit Dominus. Dormi usque mane. | |
Ruth | VulgCont | 3:14 | Dormivit itaque ad pedes eius, usque ad noctis abscessum. Surrexit itaque antequam homines se cognoscerent mutuo, et dixit Booz: Cave ne quis noverit quod huc veneris. | |
Ruth | VulgCont | 3:15 | Et rursum, Expande, inquit, pallium tuum, quo operiris, et tene utraque manu. Qua extendente, et tenente, mensus est sex modios hordei, et posuit super eam. Quæ portans ingressa est civitatem, | |
Ruth | VulgCont | 3:16 | et venit ad socrum suam. Quæ dixit ei: Quid egisti filia? Narravitque ei omnia, quæ sibi fecisset homo. | |
Ruth | VulgCont | 3:17 | Et ait: Ecce sex modios hordei dedit mihi, et ait: Nolo vacuam te reverti ad socrum tuam. | |