Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
RUTH
1 2 3 4
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 3
Ruth VulgSist 3:1  Postquam autem reversa est ad socrum suam, audivit ab ea: Filia mi, quaeram tibi requiem, et providebo ut bene sit tibi.
Ruth VulgSist 3:2  Booz iste, cuius puellis in agro iuncta es, propinquus noster est, et hac nocte aream hordei ventilat.
Ruth VulgSist 3:3  Lavare igitur, et ungere, et induere cultioribus vestimentis, et descende in aream. non te videat homo, donec esum potumque finierit.
Ruth VulgSist 3:4  Quando autem ierit ad dormiendum, nota locum in quo dormiat: veniesque et discooperies pallium, quo operitur a parte pedum, et proiicies te, et ibi iacebis: ipse autem dicet tibi quid agere debeas.
Ruth VulgSist 3:6  Descenditque in aream, et fecit omnia, quae sibi imperaverat socrus.
Ruth VulgSist 3:7  Cumque comedisset Booz, et bibisset, et factus esset hilarior, issetque ad dormiendum iuxta acervum manipulorum, venit abscondite, et discooperto pallio a pedibus eius, se proiecit.
Ruth VulgSist 3:8  Et ecce, nocte iam media expavit homo, et conturbatus est: viditque mulierem iacentem ad pedes suos,
Ruth VulgSist 3:9  et ait illi: Quae es? Illaque respondit: Ego sum Ruth ancilla tua: expande pallium tuum super famulam tuam, quia propinquus es.
Ruth VulgSist 3:10  Et ille, Benedicta, inquit, es a Domino filia, et priorem misericordiam posteriore superasti: quia non est secuta iuvenes pauperes, sive divites.
Ruth VulgSist 3:11  Noli ergo metuere, sed quidquid dixeris mihi, faciam tibi. Scit enim omnis populus, qui habitat intra portas urbis meae, mulierem te esse virtutis.
Ruth VulgSist 3:12  Nec abnuo me propinquum, sed est alius me propinquior.
Ruth VulgSist 3:13  Quiesce hac nocte: et facto mane, si te voluerit propinquitatis iure retinere, bene res acta est: sin autem ille noluerit, ego te absque ulla dubitatione suscipiam, vivit Dominus. dormi usque mane.
Ruth VulgSist 3:14  Dormivit itaque ad pedes eius, usque ad noctis abscessum. Surrexit itaque antequam homines se cognoscerent mutuo, et dixit Booz: Cave ne quis noverit quod huc veneris.
Ruth VulgSist 3:15  Et rursum, Expande, inquit, pallium tuum, quo operiris, et tene utraque manu. Qua extendente, et tenente, mensus est sex modios hordei, et posuit super eam. Quae portans ingressa est civitatem,
Ruth VulgSist 3:16  et venit ad socrum suam. Quae dixit ei: Quid egisti filia? Narravitque ei omnia, quae sibi fecisset homo.
Ruth VulgSist 3:17  Et ait: Ecce sex modios hordei dedit mihi, et ait: Nolo vacuam te reverti ad socrum tuam.
Ruth VulgSist 3:18  Dixitque Noemi: Expecta filia donec videamus quem res exitum habeat. neque enim cessabit homo nisi compleverit quod locutus est.