Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
RUTH
1 2 3 4
Prev Up Next
Chapter 3
Ruth Vulgate 3:1  postquam autem reversa est ad socrum suam audivit ab ea filia mi quaeram tibi requiem et providebo ut bene sit tibi
Ruth Vulgate 3:2  Booz iste cuius puellis in agro iuncta es propinquus est noster et hac nocte aream hordei ventilat
Ruth Vulgate 3:3  lava igitur et unguere et induere cultioribus vestimentis ac descende in aream non te videat homo donec esum potumque finierit
Ruth Vulgate 3:4  quando autem ierit ad dormiendum nota locum in quo dormiat veniesque et discoperies pallium quo operitur a parte pedum et proicies te et ibi iacebis ipse autem dicet tibi quid agere debeas
Ruth Vulgate 3:6  descenditque in aream et fecit omnia quae sibi imperaverat socrus
Ruth Vulgate 3:7  cumque comedisset Booz et bibisset et factus esset hilarior issetque ad dormiendum iuxta acervum manipulorum venit abscondite et discoperto a pedibus eius pallio se proiecit
Ruth Vulgate 3:8  et ecce nocte iam media expavit homo et conturbatus est viditque mulierem iacentem ad pedes suos
Ruth Vulgate 3:9  et ait illi quae es illaque respondit ego sum Ruth ancilla tua expande pallium tuum super famulam tuam quia propinquus es
Ruth Vulgate 3:10  et ille benedicta inquit es Domino filia et priorem misericordiam posteriore superasti quia non es secuta iuvenes pauperes sive divites
Ruth Vulgate 3:11  noli ergo metuere sed quicquid dixeris mihi faciam tibi scit enim omnis populus qui habitat intra portas urbis meae mulierem te esse virtutis
Ruth Vulgate 3:12  nec abnuo me propinquum sed est alius me propinquior
Ruth Vulgate 3:13  quiesce hac nocte et facto mane si te voluerit propinquitatis iure retinere bene res acta est sin autem ille noluerit ego te absque ulla dubitatione suscipiam vivit Dominus dormi usque mane
Ruth Vulgate 3:14  dormivit itaque ad pedes eius usque ad noctis abscessum surrexitque antequam homines se cognoscerent mutuo et dixit Booz cave ne quis noverit quod huc veneris
Ruth Vulgate 3:15  et rursum expande inquit palliolum tuum quo operiris et tene utraque manu qua extendente et tenente mensus est sex modios hordei et posuit super eam quae portans ingressa est civitatem
Ruth Vulgate 3:16  et venit ad socrum suam quae dixit ei quid egisti filia narravitque ei omnia quae sibi fecisset homo
Ruth Vulgate 3:17  et ait ecce sex modios hordei dedit mihi et ait nolo vacuam te reverti ad socrum tuam
Ruth Vulgate 3:18  dixitque Noemi expecta filia donec videamus quem res exitum habeat neque enim cessabit homo nisi conpleverit quod locutus est