Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
TOBIT
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
Prev Up Next
Chapter 10
Tobi VulgSist 10:1  Cum vero moras faceret Tobias, causa nuptiarum, solicitus erat pater eius Tobias, dicens: Putas quare moratur filius meus, aut quare detentus est ibi?
Tobi VulgSist 10:2  Putasne Gabelus mortuus est, et nemo reddet illi pecuniam?
Tobi VulgSist 10:3  Coepit autem contristari nimis ipse et Anna uxor eius cum eo: et coeperunt ambo simul flere: eo quod die statuto minime reverteretur filius eorum ad eos.
Tobi VulgSist 10:4  Flebat igitur mater eius irremediabilibus lacrymis, atque dicebat: Heu heu me fili mi, ut quid te misimus peregrinari, lumen oculorum nostrorum, baculum senectutis nostrae, solatium vitae nostrae, spem posteritatis nostrae?
Tobi VulgSist 10:5  Omnia simul in te uno habentes, te non debuimus dimittere a nobis.
Tobi VulgSist 10:6  Cui dicebat Tobias: Tace, et noli turbari, sanus est filius noster: satis fidelis est vir ille, cum quo misimus eum.
Tobi VulgSist 10:7  Illa autem nullo modo consolari poterat, sed quotidie exiliens circumspiciebat, et circuibat vias omnes, per quas spes remeandi videbatur, ut procul videret eum, si fieri posset, venientem.
Tobi VulgSist 10:8  At vero Raguel dicebat ad generum suum: Mane hic, et ego mittam nuncium salutis de te ad Tobiam patrem tuum.
Tobi VulgSist 10:9  Cui Tobias ait: Ego novi quia pater meus et mater mea modo dies computant, et cruciatur spiritus eorum in ipsis.
Tobi VulgSist 10:10  Cumque verbis multis rogaret Raguel Tobiam, et ille eum nulla ratione vellet audire, tradidit ei Saram, et dimidiam partem omnis substantiae suae in pueris, in puellis, in pecudibus, in camelis, et in vaccis, et in pecunia multa: et salvum atque gaudentem dimisit eum a se,
Tobi VulgSist 10:11  dicens: Angelus Domini sanctus sit in itinere vestro, perducatque vos incolumes, et inveniatis omnia recte circa parentes vestros, et videant oculi mei filios vestros priusquam moriar.
Tobi VulgSist 10:12  Et apprehendentes parentes filiam suam, osculati sunt eam, et dimiserunt ire:
Tobi VulgSist 10:13  monentes eam honorare soceros, diligere maritum, regere familiam, gubernare domum, et seipsam irreprehensibilem exhibere.