Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
TOBIT
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 14
Tobi VulgHetz 14:1  Et consummati sunt sermones Tobiæ. Et postquam illuminatus est Tobias, vixit annis quadragintaduobus, et vidit filios nepotum suorum.
Tobi VulgHetz 14:2  Completis itaque annis centum duobus, sepultus est honorifice in Ninive.
Tobi VulgHetz 14:3  Quinquaginta namque et sex annorum lumen oculorum amisit, sexagenarius vero recepit.
Tobi VulgHetz 14:4  Reliquum vero vitæ suæ in gaudio fuit, et cum bono profectu timoris Dei perrexit in pace.
Tobi VulgHetz 14:5  In hora autem mortis suæ vocavit ad se Tobiam filium suum, et septem iuvenes filios eius nepotes suos, dixitque eis:
Tobi VulgHetz 14:6  Prope erit interitus Ninive: non enim excidit verbum Domini: et fratres nostri, qui dispersi sunt a terra Israel, revertentur ad eam.
Tobi VulgHetz 14:7  Omnis autem deserta terra eius replebitur, et domus Dei, quæ in ea incensa est, iterum reædificabitur: ibique revertentur omnes timentes Deum,
Tobi VulgHetz 14:8  et relinquent gentes idola sua, et venient in Ierusalem, et inhabitabunt in ea,
Tobi VulgHetz 14:9  et gaudebunt in ea omnes reges terræ, adorantes regem Israel.
Tobi VulgHetz 14:10  Audite ergo filii mei patrem vestrum: Servite Domino in veritate, et inquirite ut faciatis quæ placita sunt illi:
Tobi VulgHetz 14:11  et filiis vestris mandate ut faciant iustitias et eleemosynas, ut sint memores Dei, et benedicant eum in omni tempore in veritate, et in tota virtute sua.
Tobi VulgHetz 14:12  Nunc ergo filii audite me, et nolite manere hic: sed quacumque die sepelieritis matrem vestram circa me in uno sepulchro, ex eo dirigite gressus vestros ut exeatis hinc:
Tobi VulgHetz 14:14  Factum est autem post obitum matris suæ, Tobias abscessit ex Ninive cum uxore sua, et filiis, et filiorum filiis, et reversus est ad soceros suos.
Tobi VulgHetz 14:15  invenitque eos incolumes in senectute bona: et curam eorum gessit, et ipse clausit oculos eorum: et omnem hereditatem domus Raguelis ipse percepit: viditque quintam generationem, filios filiorum suorum.
Tobi VulgHetz 14:16  Et completis annis nonagintanovem in timore Domini, cum gaudio sepelierunt eum.
Tobi VulgHetz 14:17  Omnis autem cognatio eius, et omnis generatio eius in bona vita, et in sancta conversatione permansit, ita ut accepti essent tam Deo, quam hominibus, et cunctis habitantibus in terra.