TOBIT
Chapter 12
Tobi | VulgHetz | 12:1 | Tunc vocavit ad se Tobias filium suum, dixitque ei: Quid possumus dare viro isti sancto, qui venit tecum? | |
Tobi | VulgHetz | 12:2 | Respondens Tobias, dixit patri suo: Pater, quam mercedem dabimus ei? aut quid dignum poterit esse beneficiis eius? | |
Tobi | VulgHetz | 12:3 | Me duxit et reduxit sanum, pecuniam a Gabelo ipse recepit, uxorem ipse me habere fecit, et dæmonium ab ea ipse compescuit, gaudium parentibus eius fecit, meipsum a devoratione piscis eripuit, te quoque videre fecit lumen cæli, et bonis omnibus per eum repleti sumus. Quid illi ad hæc poterimus dignum dare? | |
Tobi | VulgHetz | 12:4 | Sed peto te pater mi, ut roges eum, si forte dignabitur medietatem de omnibus, quæ allata sunt, sibi assumere. | |
Tobi | VulgHetz | 12:5 | Et vocantes eum, pater scilicet, et filius, tulerunt eum in partem: et rogare cœperunt ut dignaretur dimidiam partem omnium, quæ attulerant acceptam habere. | |
Tobi | VulgHetz | 12:6 | Tunc dixit eis occulte: Benedicite Deum cæli, et coram omnibus viventibus confitemini ei, quia fecit vobiscum misericordiam suam. | |
Tobi | VulgHetz | 12:7 | Etenim sacramentum regis abscondere bonum est: opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est. | |
Tobi | VulgHetz | 12:9 | quoniam eleemosyna a morte liberat, et ipsa est, quæ purgat peccata, et facit invenire misericordiam et viam æternam. | |
Tobi | VulgHetz | 12:12 | Quando orabas cum lacrymis, et sepeliebas mortuos, et derelinquebas prandium tuum, et mortuos abscondebas per diem in domo tua, et nocte sepeliebas eos, ego obtuli orationem tuam Domino. | |
Tobi | VulgHetz | 12:14 | Et nunc misit me Dominus ut curarem te, et Saram uxorem filii tui a dæmonio liberarem. | |
Tobi | VulgHetz | 12:16 | Cumque hæc audissent, turbati sunt, et trementes ceciderunt super terram in faciem suam. | |
Tobi | VulgHetz | 12:18 | Etenim cum essem vobiscum, per voluntatem Dei eram: ipsum benedicite, et cantate illi. | |
Tobi | VulgHetz | 12:19 | Videbar quidem vobiscum manducare, et bibere: sed ego cibo invisibili, et potu, qui ab hominibus videri non potest, utor. | |
Tobi | VulgHetz | 12:20 | Tempus est ergo ut revertar ad eum, qui me misit: vos autem benedicite Deum, et narrate omnia mirabilia eius. | |
Tobi | VulgHetz | 12:21 | Et cum hæc dixisset, ab aspectu eorum ablatus est, et ultra eum videre non potuerunt. | |