Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ACTS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 6
Acts VulgHetz 6:1  In diebus illis, crescente numero discipulorum, factum est murmur Græcorum adversus Hebræos, eo quod despicerentur in ministerio quotidiano viduæ eorum.
Acts VulgHetz 6:2  Convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum dixerunt: Non est æquum nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis.
Acts VulgHetz 6:3  Considerate ergo fratres, viros ex vobis boni testimonii septem, plenos Spiritu sancto, et sapientia, quos constituamus super hoc opus.
Acts VulgHetz 6:4  Nos vero orationi, et ministerio verbi instantes erimus.
Acts VulgHetz 6:5  Et placuit sermo coram omni multitudine. Et elegerunt Stephanum, virum plenum fide, et Spiritu sancto, et Philippum, et Prochorum, et Nicanorem, et Timonem, et Parmenam, et Nicolaum advenam Antiochenum.
Acts VulgHetz 6:6  Hos statuerunt ante conspectum Apostolorum: et orantes imposuerunt eis manus.
Acts VulgHetz 6:7  Et verbum Domini crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Ierusalem valde: multa etiam turba sacerdotum obediebat fidei.
Acts VulgHetz 6:8  Stephanus autem plenus gratia, et fortitudine faciebat prodigia, et signa magna in populo.
Acts VulgHetz 6:9  Surrexerunt autem quidam de synagoga, quæ appellatur Libertinorum, et Cyrenensium, et Alexandrinorum, et eorum qui erant a Cilicia, et Asia, disputantes cum Stephano:
Acts VulgHetz 6:10  et non poterant resistere sapientiæ, et Spiritui, qui loquebatur.
Acts VulgHetz 6:11  Tunc summiserunt viros, qui dicerent se audivisse eum dicentem verba blasphemiæ in Moysen, et in Deum.
Acts VulgHetz 6:12  Commoverunt itaque plebem, et seniores, et Scribas: et concurrentes rapuerunt eum, et adduxerunt in concilium,
Acts VulgHetz 6:13  et statuerunt falsos testes, qui dicerent: Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum, et legem.
Acts VulgHetz 6:14  audivimus enim eum dicentem: quoniam Iesus Nazarenus hic, destruet locum istum, et mutabit traditiones, quas tradidit nobis Moyses.
Acts VulgHetz 6:15  Et intuentes eum omnes, qui sedebant in concilio, viderunt faciem eius tamquam faciem Angeli.