ACTS
Chapter 24
Acts | VulgHetz | 24:1 | Post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum, Ananias, cum senioribus quibusdam, et Tertullo quodam oratore, qui adierunt præsidem adversus Paulum. | |
Acts | VulgHetz | 24:2 | Et citato Paulo cœpit accusare Tertullus, dicens: Cum in multa pace agamus per te, et multa corrigantur per tuam providentiam; | |
Acts | VulgHetz | 24:5 | Invenimus hunc hominem pestiferum, et concitantem seditiones omnibus Iudæis in universo orbe, et auctorem seditionis sectæ Nazarenorum: | |
Acts | VulgHetz | 24:6 | qui etiam templum violare conatus est, quem et apprehensum voluimus secundum legem nostram iudicare. | |
Acts | VulgHetz | 24:8 | iubens accusatores eius ad te venire: a quo poteris ipse iudicans, de omnibus istis cognoscere, de quibus nos accusamus eum. | |
Acts | VulgHetz | 24:10 | Respondit autem Paulus, (annuente sibi Præside dicere) Ex multis annis te esse iudicem genti huic sciens, bono animo pro me satisfaciam. | |
Acts | VulgHetz | 24:11 | Potes enim cognoscere quia non plus sunt mihi dies quam duodecim, ex quo ascendi adorare in Ierusalem: | |
Acts | VulgHetz | 24:12 | et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem, aut concursum facientem turbæ, neque in synagogis, neque in civitate: | |
Acts | VulgHetz | 24:14 | Confiteor autem hoc tibi, quod secundum sectam, quam dicunt hæresim, sic deservio Patri, et Deo meo, credens omnibus, quæ in Lege, et Prophetis scripta sunt: | |
Acts | VulgHetz | 24:15 | spem habens in Deum, quam et hi ipsi expectant, resurrectionem futuram iustorum, et iniquorum. | |
Acts | VulgHetz | 24:16 | In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum, et ad homines semper. | |
Acts | VulgHetz | 24:17 | Post annos autem plures eleemosynas facturus in gentem meam, veni, et oblationes, et vota, | |
Acts | VulgHetz | 24:18 | in quibus invenerunt me purificatum in templo: non cum turba, neque cum tumultu. | |
Acts | VulgHetz | 24:19 | Quidam autem ex Asia Iudæi, quos oportebat apud te præsto esse, et accusare siquid haberent adversum me: | |
Acts | VulgHetz | 24:21 | nisi de una hac solummodo voce, qua clamavi inter eos stans: Quoniam de resurrectione mortuorum ego iudicor hodie a vobis. | |
Acts | VulgHetz | 24:22 | Distulit autem illos Felix, certissime sciens de via hac, dicens: Cum Tribunus Lysias descenderit, audiam vos. | |
Acts | VulgHetz | 24:23 | Iussitque Centurioni custodire eum, et habere requiem, nec quemquam de suis prohibere ministrare ei. | |
Acts | VulgHetz | 24:24 | Post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua, quæ erat Iudæa, vocavit Paulum, et audivit ab eo fidem, quæ est in Christum Iesum. | |
Acts | VulgHetz | 24:25 | Disputante autem illo de iustitia, et castitate, et de iudicio futuro, tremefactus Felix respondit: Quod nunc attinet, vade: tempore autem opportuno accersam te: | |
Acts | VulgHetz | 24:26 | simul et sperans, quod pecunia ei daretur a Paulo, propter quod et frequenter accersens eum, loquebatur cum eo. | |