Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ACTS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 13
Acts VulgHetz 13:1  Erant autem in Ecclesia, quæ erat Antiochiæ, prophetæ, et doctores, in quibus Barnabas, et Simon, qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis, et Manahen, qui erat Herodis Tetrarchæ collactaneus, et Saulus.
Acts VulgHetz 13:2  Ministrantibus autem illis Domino, et ieiunantibus, dixit illis Spiritus sanctus: Segregate mihi Saulum, et Barnabam in opus, ad quod assumpsi eos.
Acts VulgHetz 13:3  Tunc ieiunantes, et orantes, imponentesque eis manus, dimiserunt illos.
Acts VulgHetz 13:4  Et ipsi quidem missi a Spiritu sancto abierunt Seleuciam; et inde navigaverunt Cyprum.
Acts VulgHetz 13:5  Et cum venissent Salaminam, prædicabant verbum Dei in synagogis Iudæorum. Habebant autem et Ioannem in ministerio.
Acts VulgHetz 13:6  Et cum perambulassent universam insulam usque Paphum, invenerunt quendam virum magnum pseudoprophetam, Iudæum, cui nomen erat Bariesu,
Acts VulgHetz 13:7  qui erat cum Proconsule Sergio Paulo viro prudente. Hic, accersitis Barnaba, et Saulo, desiderabat audire verbum Dei.
Acts VulgHetz 13:8  Resistebat autem illis Elymas magus, (si enim interpretatur nomen eius) quærens avertere Proconsulem a fide.
Acts VulgHetz 13:9  Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu sancto, intuens in eum,
Acts VulgHetz 13:10  dixit: O plene omni dolo, et omni fallacia, fili diaboli, inimice omnis iustitiæ, non desinis subvertere vias Domini rectas.
Acts VulgHetz 13:11  Et nunc ecce manus Domini super te, et eris cæcus, non videns solem usque ad tempus. Et confestim cecidit in eum caligo, et tenebræ, et circuiens quærebat qui ei manum daret.
Acts VulgHetz 13:12  Tunc Proconsul cum vidisset factum, credidit admirans super doctrina Domini.
Acts VulgHetz 13:13  Et cum a Papho navigassent Paulus, et qui cum eo erant, venerunt Pergen Pamphyliæ. Ioannes autem discedens ab eis, reversus est Ierosolymam.
Acts VulgHetz 13:14  Illi vero pertranseuntes Pergen, venerunt Antiochiam Pisidiæ: et ingressi synagogam die sabbatorum, sederunt.
Acts VulgHetz 13:15  Post lectionem autem legis, et Prophetarum, miserunt principes synagogæ ad eos, dicentes: Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite.
Acts VulgHetz 13:16  Surgens autem Paulus, et manu silentium indicens, ait: Viri Israelitæ, et qui timetis Deum, audite:
Acts VulgHetz 13:17  Deus plebis Israel elegit patres nostros, et plebem exaltavit cum essent incolæ in terra Ægypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea,
Acts VulgHetz 13:18  et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto.
Acts VulgHetz 13:19  Et destruens gentes septem in terra Chanaan, sorte distribuit eis terram eorum,
Acts VulgHetz 13:20  quasi post quadringentos et quinquaginta annos: et post hæc dedit iudices, usque ad Samuel Prophetam.
Acts VulgHetz 13:21  Et exinde postulaverunt regem: et dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Beniamin, annis quadraginta.
Acts VulgHetz 13:22  et amoto illo, suscitavit illis David regem: cui testimonium perhibens, dixit: Inveni David filium Iesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas.
Acts VulgHetz 13:23  Huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israel salvatorem Iesum,
Acts VulgHetz 13:24  prædicante Ioanne ante faciem adventus eius baptismum pœnitentiæ omni populo Israel.
Acts VulgHetz 13:25  Cum impleret autem Ioannes cursum suum, dicebat: Quem me arbitramini esse, non sum ego, sed ecce venit post me, cuius non sum dignus calceamenta pedum solvere.
Acts VulgHetz 13:26  Viri fratres, filii generis Abraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis huius missum est.
Acts VulgHetz 13:27  Qui enim habitabant Ierusalem, et principes eius hunc ignorantes, et voces prophetarum, quæ per omne sabbatum leguntur, iudicantes impleverunt,
Acts VulgHetz 13:28  et nullam causam mortis invenientes in eo, petierunt a Pilato, ut interficerent eum.
Acts VulgHetz 13:29  Cumque consummassent omnia, quæ de eo scripta erant, deponentes eum de ligno, posuerunt eum in monumento.
Acts VulgHetz 13:30  Deus vero suscitavit eum a mortuis tertia die: qui visus est per dies multos his,
Acts VulgHetz 13:31  qui simul ascenderant cum eo de Galilæa in Ierusalem: qui usque nunc sunt testes eius ad plebem.
Acts VulgHetz 13:32  Et nos vobis annunciamus eam, quæ ad patres nostros repromissio facta est:
Acts VulgHetz 13:33  quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Iesum, sicut et in Psalmo secundo scriptum est: Filius meus es tu, ego hodie genui te.
Acts VulgHetz 13:34  Quod autem suscitavit eum a mortuis, amplius iam non reversurum in corruptionem, ita dixit: Quia dabo vobis sancta David fidelia.
Acts VulgHetz 13:35  Ideoque et alias dicit: Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem.
Acts VulgHetz 13:36  David enim in sua generatione cum administrasset, voluntati Dei dormivit: et appositus est ad patres suos, et vidit corruptionem.
Acts VulgHetz 13:37  Quem vero Deus suscitavit a mortuis, non vidit corruptionem.
Acts VulgHetz 13:38  Notum igitur sit vobis viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annunciatur, et ab omnibus, quibus non potuistis in lege Moysi iustificari,
Acts VulgHetz 13:40  Videte ergo ne superveniat vobis quod dictum est in Prophetis:
Acts VulgHetz 13:41  Videte contemptores, et admiramini, et disperdimini: quia opus operor ego in diebus vestris, opus quod non credetis, siquis enarraverit vobis.
Acts VulgHetz 13:42  Exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba hæc.
Acts VulgHetz 13:43  Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Iudæorum, et colentium advenarum, Paulum, et Barnabam: qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei.
Acts VulgHetz 13:44  Sequenti vero sabbato pene universa civitas convenit audire verbum Dei.
Acts VulgHetz 13:45  Videntes autem turbas Iudæi, repleti sunt zelo, et contradicebant his, quæ a Paulo dicebantur, blasphemantes.
Acts VulgHetz 13:46  Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei: sed quoniam repellitis illud, et indignos vos iudicatis æternæ vitæ, ecce convertimur ad Gentes.
Acts VulgHetz 13:47  sic enim præcepit nobis Dominus: Posui te in lucem Gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terræ.
Acts VulgHetz 13:48  Audientes autem Gentes gavisæ sunt, et glorificabant verbum Domini: et crediderunt quotquot erant præordinati ad vitam æternam.
Acts VulgHetz 13:49  Disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem.
Acts VulgHetz 13:50  Iudæi autem concitaverunt mulieres religiosas, et honestas, et primos civitatis, et excitaverunt persecutionem in Paulum, et Barnabam: et eiecerunt eos de finibus suis.
Acts VulgHetz 13:51  At illi excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium.
Acts VulgHetz 13:52  Discipuli quoque replebantur gaudio, et Spiritu sancto.