ACTS
Chapter 26
Acts | VulgHetz | 26:1 | Agrippa vero ad Paulum ait: Permittitur tibi loqui pro temetipso. Tunc Paulus extenta manu cœpit rationem reddere. | |
Acts | VulgHetz | 26:2 | De omnibus, quibus accusor a Iudæis, rex Agrippa, æstimo me beatum, apud te cum sim defensurus me hodie, | |
Acts | VulgHetz | 26:3 | maxime te sciente omnia, et quæ apud Iudæos sunt consuetudines, et quæstiones: propter quod obsecro patienter me audias. | |
Acts | VulgHetz | 26:4 | Et quidem vitam meam a iuventute, quæ ab initio fuit in gente mea in Ierosolymis, noverunt omnes Iudæi: | |
Acts | VulgHetz | 26:5 | præscientes me ab initio (si velint testimonium perhibere) quoniam secundum certissimam sectam nostræ religionis vixi Pharisæus. | |
Acts | VulgHetz | 26:6 | Et nunc in spe, quæ ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto iudicio subiectus: | |
Acts | VulgHetz | 26:7 | in quam duodecim tribus nostræ nocte ac die deservientes, sperant devenire. De qua spe accusor a Iudæis, rex. | |
Acts | VulgHetz | 26:9 | Et ego quidem existimaveram, me adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere. | |
Acts | VulgHetz | 26:10 | quod et feci Ierosolymis, et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta: et cum occiderentur, detuli sententiam. | |
Acts | VulgHetz | 26:11 | Et per omnes synagogas frequenter puniens eos, compellebam blasphemare: et amplius insaniens in eos, persequebar usque in exteras civitates. | |
Acts | VulgHetz | 26:13 | die media in via, vidi, rex, de cælo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen, et eos, qui mecum simul erant. | |
Acts | VulgHetz | 26:14 | Omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi Hebraica lingua: Saule, Saule, quid me persequeris? durum est tibi contra stimulum calcitrare. | |
Acts | VulgHetz | 26:15 | Ego autem dixi: Quis es Domine? Dominus autem dixit: Ego sum Iesus, quem tu persequeris. | |
Acts | VulgHetz | 26:16 | Sed exurge, et sta super pedes tuos: ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum, et testem eorum, quæ vidisti, et eorum, quibus apparebo tibi, | |
Acts | VulgHetz | 26:18 | aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate satanæ ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter sanctos per fidem, quæ est in me. | |
Acts | VulgHetz | 26:20 | sed his, qui sunt Damasci primum, et Ierosolymis, et in omnem regionem Iudææ, et Gentibus annunciabam, ut pœnitentiam agerent, et converterentur ad Deum, digna pœnitentiæ opera facientes. | |
Acts | VulgHetz | 26:22 | Auxilio autem adiutus Dei usque in hodiernum diem sto, testificans minori, atque maiori, nihil extra dicens quam ea, quæ Prophetæ locuti sunt futura esse, et Moyses, | |
Acts | VulgHetz | 26:23 | si passibilis Christus, si primus ex resurrectione mortuorum, lumen annunciaturus est populo, et Gentibus. | |
Acts | VulgHetz | 26:24 | Hæc loquente eo, et rationem reddente, Festus magna voce dixit: Insanis Paule: multæ te litteræ ad insaniam convertunt. | |
Acts | VulgHetz | 26:25 | Et Paulus: Non insanio (inquit) optime Feste, sed veritatis, et sobrietatis verba loquor. | |
Acts | VulgHetz | 26:26 | Scit enim de his rex, ad quem et constanter loquor: latere enim eum nihil horum arbitror. Neque enim in angulo quidquam horum gestum est. | |
Acts | VulgHetz | 26:29 | Et Paulus: Opto apud Deum, et in modico, et in magno, non tantum te, sed etiam omnes, qui audiunt, hodie fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis his. | |
Acts | VulgHetz | 26:31 | Et cum secessissent, loquebantur ad invicem, dicentes: Quia nihil morte, aut vinculis dignum quid fecit homo iste. | |