Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ACTS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 8
Acts VulgHetz 8:1  Facta est autem in illa die persecutio magna in Ecclesia, quæ erat Ierosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Iudææ, et Samariæ præter Apostolos.
Acts VulgHetz 8:2  Curaverunt autem Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum.
Acts VulgHetz 8:3  Saulus autem devastabat Ecclesiam per domos intrans, et trahens viros, ac mulieres, tradebat in custodiam.
Acts VulgHetz 8:4  Igitur qui dispersi erant pertransibant, evangelizantes verbum Dei.
Acts VulgHetz 8:5  Philippus autem descendens in civitatem Samariæ, prædicabant illis Christum.
Acts VulgHetz 8:6  Intendebant autem turbæ his, quæ a Philippo dicebantur unanimiter audientes, et videntes signa quæ faciebat.
Acts VulgHetz 8:7  Multi enim eorum, qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant. Multi autem paralytici, et claudi curati sunt.
Acts VulgHetz 8:8  Factum est ergo gaudium magnum in illa civitate.
Acts VulgHetz 8:9  Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magnus, seducens gentem Samariæ, dicens se esse aliquem magnum:
Acts VulgHetz 8:10  cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum, dicentes: Hic est virtus Dei, quæ vocatur magna.
Acts VulgHetz 8:11  Attendebant autem eum: propter quod multo tempore magiis suis dementasset eos.
Acts VulgHetz 8:12  Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine Iesu Christi baptizabantur viri, ac mulieres.
Acts VulgHetz 8:13  Tunc Simon et ipse credidit: et cum baptizatus esset, adhærebat Philippo. Videns etiam signa, et virtutes maximas fieri, stupens admirabatur.
Acts VulgHetz 8:14  Cum autem audissent Apostoli, qui erant Ierosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum, et Ioannem:
Acts VulgHetz 8:15  Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum sanctum:
Acts VulgHetz 8:16  Nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu.
Acts VulgHetz 8:17  Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum sanctum.
Acts VulgHetz 8:18  Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus sanctus, obtulit eis pecuniam,
Acts VulgHetz 8:19  dicens: Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum sanctum. Petrus autem dixit ad eum:
Acts VulgHetz 8:20  Pecunia tua tecum sit in perditionem: quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri.
Acts VulgHetz 8:21  Non est tibi pars, neque sors in sermone isto. cor enim tuum non est rectum coram Deo.
Acts VulgHetz 8:22  Pœnitentiam itaque age ab hac nequitia tua: et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui.
Acts VulgHetz 8:23  In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis video te esse.
Acts VulgHetz 8:24  Respondens autem Simon, dixit: Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum, quæ dixistis.
Acts VulgHetz 8:25  Et illi quidem testificati, et locuti verbum Domini, redibant Ierosolymam, et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant.
Acts VulgHetz 8:26  Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens: Surge, et vade contra meridianum ad viam, quæ descendit ab Ierusalem in Gazam: hæc est deserta.
Acts VulgHetz 8:27  Et surgens abiit. Et ecce vir Æthiops, eunuchus, potens Candacis Reginæ Æthiopum, qui erat super omnes gazas eius: venerat adorare in Ierusalem:
Acts VulgHetz 8:28  et revertebatur sedens super currum suum, legensque Isaiam prophetam.
Acts VulgHetz 8:29  Dixit autem Spiritus Philippo: Accede, et adiunge te ad currum istum.
Acts VulgHetz 8:30  Accurrens autem Philippus, audivit eum legentem Isaiam prophetam, et dixit: Putasne intelligis quæ legis?
Acts VulgHetz 8:31  Qui ait: Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi? Rogavitque Philippum ut ascenderet, et sederet secum.
Acts VulgHetz 8:32  Locus autem Scripturæ, quem legebat, erat hic: Tamquam ovis ad occisionem ductus est: et sicus agnus coram tondente se, sine voce, sic non aperuit os suum.
Acts VulgHetz 8:33  In humilitate iudicium eius sublatum est. Generationem eius quis enarrabit, quoniam tolletur de terra vita eius?
Acts VulgHetz 8:34  Respondens autem eunuchus Philippo, dixit: Obsecro te, de quo Propheta dicit hoc? de se, an de alio aliquo?
Acts VulgHetz 8:35  Aperiens autem Philippus os suum, et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Iesum.
Acts VulgHetz 8:36  Et dum irent per viam, venerunt ad quamdam aquam: et ait Eunuchus: Ecce aqua, quid prohibet me baptizari?
Acts VulgHetz 8:37  Dixit autem Philippus: Si credis ex toto corde, licet. Et respondens ait: Credo, Filium Dei esse Iesum Christum.
Acts VulgHetz 8:38  Et iussit stare currum: et descenderunt uterque in aquam, Philippus et Eunuchus, et baptizavit eum.
Acts VulgHetz 8:39  Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum Eunuchus. Ibat autem per viam suam gaudens.
Acts VulgHetz 8:40  Philippus autem inventus est in Azoto, et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Cæsaream.