Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ACTS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 19
Acts VulgHetz 19:1  Factum est autem, cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum, et inveniret quosdam Discipulos:
Acts VulgHetz 19:2  dixitque ad eos: Si Spiritum sanctum accepistis credentes? At illi dixerunt ad eum: Sed neque si Spiritus sanctus est, audivimus.
Acts VulgHetz 19:3  Ille vero ait: In quo ergo baptizati estis? Qui dixerunt: In Ioannis baptismate.
Acts VulgHetz 19:4  Dixit autem Paulus: Ioannes baptizavit baptismo pœnitentiæ populum, dicens: In eum, qui venturus esset post ipsum, ut crederent, hoc est, in Iesum.
Acts VulgHetz 19:5  His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Iesu.
Acts VulgHetz 19:6  Et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus sanctus super eos, et loquebantur linguis, et prophetabant.
Acts VulgHetz 19:8  Introgressus autem synagogam, cum fiducia loquebatur per tres menses, disputans, et suadens de regno Dei.
Acts VulgHetz 19:9  Cum autem quidam indurarentur, et non crederent, maledicentes viam Domini coram multitudine, discedens ab eis, segregavit discipulos, quotidie disputans in schola tyranni cuiusdam.
Acts VulgHetz 19:10  Hoc autem factum est per biennium, ita ut omnes, qui habitabant in Asia, audirent verbum Domini, Iudæi atque Gentiles.
Acts VulgHetz 19:11  Virtutesque non quaslibet faciebat Deus per manum Pauli:
Acts VulgHetz 19:12  ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore eius sudaria, et semicinctia, et recedebant ab eis languores, et spiritus nequam egrediebantur.
Acts VulgHetz 19:13  Tentaverunt autem quidam et de circumeuntibus Iudæis exorcistis, invocare super eos, qui habebant spiritus malos, nomen Domini Iesu, dicentes: Adiuro vos per Iesum, quem Paulus prædicat.
Acts VulgHetz 19:14  Erant autem quidam Iudæi Scevæ principis sacerdotum septem filii, qui hoc faciebant.
Acts VulgHetz 19:15  Respondens autem spiritus nequam dixit eis: Iesum novi, et Paulum scio: vos autem qui estis?
Acts VulgHetz 19:16  Et insiliens in eos homo, in quo erat dæmonium pessimum, et dominatus amborum, invaluit contra eos, ita ut nudi, et vulnerati effugerent de domo illa.
Acts VulgHetz 19:17  Hoc autem notum factum est omnibus Iudæis, atque Gentilibus, qui habitabant Ephesi: et cecidit timor super omnes illos, et magnificabatur nomen Domini Iesu.
Acts VulgHetz 19:18  Multique credentium veniebant, confitentes, et annunciantes actus suos.
Acts VulgHetz 19:19  Multi autem ex eis, qui fuerant curiosa sectati, contulerunt libros, et combusserunt coram omnibus: et computatis pretiis illorum, invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta millium.
Acts VulgHetz 19:20  Ita fortiter crescebat verbum Dei, et confirmabatur.
Acts VulgHetz 19:21  His autem expletis, proposuit Paulus in Spiritu, transita Macedonia et Achaia ire Ierosolymam, dicens: quoniam postquam fuero ibi, oportet me et Romam videre.
Acts VulgHetz 19:22  Mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi, Timotheum, et Erastum, ipse remansit ad tempus in Asia.
Acts VulgHetz 19:23  Facta est autem illo tempore turbatio non minima de via Domini.
Acts VulgHetz 19:24  Demetrius enim quidam nomine, argentarius, faciens ædes argenteas Dianæ, præstabat artificibus non modicum quæstum:
Acts VulgHetz 19:25  quos convocans, et eos, qui huiusmodi erant opifices, dixit: Viri, scitis quia de hoc artificio est nobis acquisitio:
Acts VulgHetz 19:26  et videtis, et auditis quia non solum Ephesi, sed pene totius Asiæ, Paulus hic suadens avertit multam turbam, dicens: Quoniam non sunt dii, qui manibus fiunt.
Acts VulgHetz 19:27  Non solum autem hæc periclitabitur nobis pars in redargutionem venire, sed et magnæ Dianæ templum in nihilum reputabitur, sed et destrui incipiet maiestas eius, quam tota Asia, et orbis colit.
Acts VulgHetz 19:28  His auditis, repleti sunt ira, et exclamaverunt dicentes: Magna Diana Ephesiorum.
Acts VulgHetz 19:29  Et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum, rapto Gaio, et Aristarcho Macedonibus, comitibus Pauli.
Acts VulgHetz 19:30  Paulo autem volente intrare in populum, non permiserunt discipuli.
Acts VulgHetz 19:31  Quidam autem et de Asiæ principibus, qui erant amici eius, miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum:
Acts VulgHetz 19:32  alii autem aliud clamabant. Erat enim Ecclesia confusa: et plures nesciebant qua ex causa convenissent.
Acts VulgHetz 19:33  De turba autem detraxerunt Alexandrum, propellentibus eum Iudæis. Alexander autem manu silentio postulato, volebat reddere rationem populo.
Acts VulgHetz 19:34  Quem ut cognoverunt Iudæum esse, vox facta una est omnium, quasi per horas duas clamantium: Magna Diana Ephesiorum.
Acts VulgHetz 19:35  Et cum sedasset scriba turbas, dixit: Viri Ephesii, quis enim est hominum, qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnæ Dianæ, Iovisque prolis?
Acts VulgHetz 19:36  Cum ergo his contradici non possit, oportet vos sedatos esse, et nihil temere agere.
Acts VulgHetz 19:37  Adduxistis enim homines istos, neque sacrilegos, neque blasphemantes deam vestram.
Acts VulgHetz 19:38  Quod si Demetrius, et qui cum eo sunt artifices, habent adversus aliquem causam, conventus forenses aguntur, et proconsules sunt, accusent invicem.
Acts VulgHetz 19:39  Si quid autem alterius rei quæritis: in legitima Ecclesia poterit absolvi.
Acts VulgHetz 19:40  Nam et periclitamur argui seditionis hodiernæ: cum nullus obnoxius sit (de quo possimus reddere rationem) concursus istius. Et cum hæc dixisset, dimisit Ecclesiam.