Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ACTS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 14
Acts VulgHetz 14:1  Factum est autem Iconii, ut simul introirent in synagogam Iudæorum, et loquerentur, ita ut crederet Iudæorum, et Græcorum copiosa multitudo.
Acts VulgHetz 14:2  Qui vero increduli fuerunt Iudæi, suscitaverunt, et ad iracundiam concitaverunt animas Gentium adversus fratres.
Acts VulgHetz 14:3  Multo igitur tempore demorati sunt, fiducialiter agentes in Domino, testimonium perhibente verbo gratiæ suæ, dante signa, et prodigia fieri per manus eorum.
Acts VulgHetz 14:4  Divisa est autem multitudo civitatis: et quidam quidem erant cum Iudæis, quidam vero cum Apostolis.
Acts VulgHetz 14:5  Cum autem factus esset impetus Gentilium, et Iudæorum cum principibus suis, ut contumeliis afficerent, et lapidarent eos,
Acts VulgHetz 14:6  intelligentes confugerunt ad civitates Lycaoniæ Lystram, et Derben, et universam in circuitu regionem, et ibi evangelizantes erant.
Acts VulgHetz 14:7  Et quidam vir Lystris infirmus pedibus sedebat, claudus ex utero matris suæ, qui numquam ambulaverat.
Acts VulgHetz 14:8  Hic audivit Paulum loquentem. Qui intuitus eum, et videns quia fidem haberet ut salvus fieret,
Acts VulgHetz 14:9  dixit magna voce: Surge super pedes tuos rectus. Et exilivit, et ambulabat.
Acts VulgHetz 14:10  Turbæ autem cum vidissent quod fecerat Paulus, levaverunt vocem suam Lycaonice dicentes: Dii similes facti hominibus, descenderunt ad nos.
Acts VulgHetz 14:11  Et vocabant Barnabam Iovem, Paulum vero Mercurium: quoniam ipse erat dux verbi.
Acts VulgHetz 14:12  Sacerdos quoque Iovis, qui erat ante civitatem, tauros, et coronas ante ianuas afferens, cum populis volebat sacrificare.
Acts VulgHetz 14:13  Quod ubi audierunt Apostoli, Barnabas et Paulus, conscissis tunicis suis exilierunt in turbas clamantes,
Acts VulgHetz 14:14  et dicentes: Viri, quid hæc facitis? et nos mortales sumus, similes vobis homines, annunciantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit cælum, et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt:
Acts VulgHetz 14:15  qui in præteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi vias suas.
Acts VulgHetz 14:16  Et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens de cælo, dans pluvias, et tempora fructifera, implens cibo, et lætitia corda nostra.
Acts VulgHetz 14:17  Et hæc dicentes, vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent.
Acts VulgHetz 14:18  Supervenerunt autem quidam ab Antiochia, et Iconio Iudæi: et persuasis turbis, lapidantesque Paulum, traxerunt extra civitatem, existimantes eum mortuum esse.
Acts VulgHetz 14:19  Circumdantibus autem eum discipulis, surgens intravit civitatem, et postera die profectus est cum Barnaba in Derben.
Acts VulgHetz 14:20  Cumque evangelizassent civitati illi, et docuissent multos, reversi sunt Lystram, et Iconium, et Antiochiam,
Acts VulgHetz 14:21  confirmantes animas discipulorum, exhortantesque ut permanerent in fide: et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei.
Acts VulgHetz 14:22  Et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros, et orassent cum ieiunationibus, commendaverunt eos Domino, in quem crediderunt.
Acts VulgHetz 14:24  et loquentes verbum Domini in Perge, descendeunt in Attaliam:
Acts VulgHetz 14:25  et inde navigaverunt Antiochiam, unde erant traditi gratiæ Dei in opus, quod compleverunt.
Acts VulgHetz 14:26  Cum autem venissent, et congregassent Ecclesiam, retulerunt quanta fecisset Deus cum illis, et quia aperuisset Gentibus ostium fidei.
Acts VulgHetz 14:27  Morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis.