ACTS
Chapter 1
Acts | VulgHetz | 1:1 | Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quæ cœpit Iesus facere, et docere | |
Acts | VulgHetz | 1:2 | usque in diem, qua præcipiens Apostolis per Spiritum sanctum, quos elegit, assumptus est: | |
Acts | VulgHetz | 1:3 | quibus et præbuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei. | |
Acts | VulgHetz | 1:4 | Et convescens, præcepit eis ab Ierosolymis ne discederent, sed expectarent promissionem Patris, quam audistis (inquit) per os meum: | |
Acts | VulgHetz | 1:5 | quia Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto non post multos hos dies. | |
Acts | VulgHetz | 1:6 | Igitur qui convenerant, interrogabant eum, dicentes: Domine si in tempore hoc restitues regnum Israel? | |
Acts | VulgHetz | 1:7 | Dixit autem eis: Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quæ Pater posuit in sua potestate: | |
Acts | VulgHetz | 1:8 | sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus sancti in vos, et eritis mihi testes in Ierusalem, et in omni Iudæa, et Samaria, et usque ad ultimum terræ. | |
Acts | VulgHetz | 1:9 | Et cum hæc dixisset, videntibus illis, elevatus est: et nubes suscepit eum ab oculis eorum. | |
Acts | VulgHetz | 1:10 | Cumque intuerentur in cælum euntem illum, ecce duo viri astiterunt iuxta illos in vestibus albis, | |
Acts | VulgHetz | 1:11 | qui et dixerunt: Viri Galilæi quid statis aspicientes in cælum? hic Iesus, qui assumptus est a vobis in cælum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cælum. | |
Acts | VulgHetz | 1:12 | Tunc reversi sunt Ierosolymam a monte, qui vocatur Oliveti, qui est iuxta Ierusalem, sabbati habens iter. | |
Acts | VulgHetz | 1:13 | Et cum introissent in cœnaculum, ascenderunt ubi manebant Petrus, et Ioannes, Iacobus, et Andreas, Philippus, et Thomas, Bartholomæus, et Matthæus, Iacobus Alphæi, et Simon Zelotes, et Iudas Iacobi. | |
Acts | VulgHetz | 1:14 | hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus, et Maria matre Iesu, et fratribus eius. | |
Acts | VulgHetz | 1:15 | In diebus illis exurgens Petrus in medio fratrum dixit (erat autem turba hominum simul, fere centum viginti.) | |
Acts | VulgHetz | 1:16 | Viri fratres, oportet impleri Scripturam, quam prædixit Spiritus sanctus per os David de Iuda, qui fuit dux eorum, qui comprehenderunt Iesum: | |
Acts | VulgHetz | 1:18 | Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis, et suspensus crepuit medius: et diffusa sunt omnia viscera eius. | |
Acts | VulgHetz | 1:19 | Et notum factum est omnibus habitantibus Ierusalem, ita ut appellaretur ager ille, lingua eorum, Haceldama, hoc est, ager sanguinis. | |
Acts | VulgHetz | 1:20 | Scriptum est enim in libro Psalmorum: Fiat commoratio eorum deserta, et non sit qui inhabitet in ea: et episcopatum eius accipiat alter. | |
Acts | VulgHetz | 1:21 | Oportet ergo ex his viris, qui nobiscum sunt congregati in omni tempore, quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus, | |
Acts | VulgHetz | 1:22 | incipiens a baptismate Ioannis usque in diem, qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis. | |
Acts | VulgHetz | 1:23 | Et statuerunt duos, Ioseph, qui vocabatur Barsabas, qui cognominatus est Iustus: et Mathiam. | |
Acts | VulgHetz | 1:24 | Et orantes dixerunt: Tu Domine, qui corda nosti omnium, ostende, quem elegeris ex his duobus unum | |
Acts | VulgHetz | 1:25 | accipere locum ministerii huius, et apostolatus, de quo prævaricatus est Iudas ut abiret in locum suum. | |