Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ECCLESIASTES
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 2
Eccl VulgSist 2:1  Dixi ergo in corde meo: Vadam, et affluam deliciis, et fruar bonis. Et vidi quod hoc quoque esset vanitas.
Eccl VulgSist 2:2  Risum reputavi errorem: et gaudio dixi: Quid frustra deciperis?
Eccl VulgSist 2:3  Cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam, ut animam meam transferrem ad sapientiam, devitaremque stultitiam, donec viderem quid esset utile filiis hominum: quo facto opus est sub sole numero dierum vitae suae.
Eccl VulgSist 2:4  Magnificavi opera mea, aedificavi mihi domos, et plantavi vineas,
Eccl VulgSist 2:5  feci hortos, et pomaria, et consevi ea cuncti generis arboribus,
Eccl VulgSist 2:6  et extruxi mihi piscinas aquarum, ut irrigarem silvam lignorum germinantium,
Eccl VulgSist 2:7  possedi servos et ancillas, multamque familiam habui: armenta quoque, et magnos ovium greges ultra omnes qui fuerunt ante me in Ierusalem:
Eccl VulgSist 2:8  coacervavi mihi argentum, et aurum, et substantias regum, ac provinciarum: feci mihi cantores, et cantatrices, et delicias filiorum hominum, scyphos, et urceos in ministerio ad vina fundenda:
Eccl VulgSist 2:9  et supergressus sum opibus omnes, qui ante me fuerunt in Ierusalem: sapientia quoque perseveravit mecum.
Eccl VulgSist 2:10  Et omnia, quae desideraverunt oculi mei, non negavi eis: nec prohibui cor meum quin omni voluptate frueretur, et oblectaret se in his, quae praeparaveram: et hanc ratus sum partem meam, si uterer labore meo.
Eccl VulgSist 2:11  Cumque me convertissem ad universa opera, quae fecerant manus meae, et ad labores, in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole.
Eccl VulgSist 2:12  Transivi ad contemplandam sapientiam, erroresque et stultitiam (quid est, inquam, homo, ut sequi possit regem Factorem suum?)
Eccl VulgSist 2:13  et vidi quod tantum praecederet sapientia stultitiam, quantum differt lux a tenebris.
Eccl VulgSist 2:14  Sapientis oculi in capite eius: stultus in tenebris ambulat: et didici quod unus utriusque esset interitus.
Eccl VulgSist 2:15  Et dixi in corde meo: Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod maiorem sapientiae dedi operam? Locutusque cum mente mea, animadverti quod hoc quoque esset vanitas.
Eccl VulgSist 2:16  Non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum, et futura tempora oblivione cuncta pariter operient: moritur doctus similiter et indoctus.
Eccl VulgSist 2:17  Et idcirco taeduit me vite meae videntem mala universa esse sub sole, et cuncta vanitatem et afflictionem spiritus.
Eccl VulgSist 2:18  Rursus detestatus sum omnem industriam meam, qua sub sole studiosissime laboravi, habiturus heredem post me,
Eccl VulgSist 2:19  quem ignoro, utrum sapiens an stultus futurus sit, et dominabitur in laboribus meis, quibus desudavi et solicitus fui. et est quidquam tam vanum?
Eccl VulgSist 2:20  Unde cessavi, renunciavitque cor meum ultra laborare sub sole.
Eccl VulgSist 2:21  Nam cum alius laboret in sapientia, et doctrina, et solicitudine, homini otioso quaesita dimittit: et hoc ergo, vanitas, et magnum malum.
Eccl VulgSist 2:22  Quid enim proderit homini de universo labore suo, et afflictione spiritus, qua sub sole cruciatus est?
Eccl VulgSist 2:23  Cuncti dies eius doloribus et aerumnis pleni sunt, nec per noctem mente requiescit: et hoc nonne vanitas est?
Eccl VulgSist 2:24  Nonne melius est comedere et bibere, et ostendere animae suae bona de laboribus suis? et hoc de manu Dei est.
Eccl VulgSist 2:26  Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam, et scientiam, et laetitiam: peccatori autem dedit afflictionem, et curam superfluam, ut addat, et congreget, et tradat ei qui placuit Deo: sed et hoc vanitas est, et cassa solicitudo mentis.