EZEKIEL
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
Chapter 31
Ezek | VulgCont | 31:1 | Et factum est in anno undecimo, tertio mense, una mensis, factum est verbum Domini ad me, dicens: | |
Ezek | VulgCont | 31:2 | Fili hominis dic Pharaoni regi Ægypti, et populo eius: Cui similis factus es in magnitudine tua? | |
Ezek | VulgCont | 31:3 | Ecce Assur quasi cedrus in Libano, pulcher ramis, et frondibus nemorosus, excelsusque altitudine, et inter condensas frondes elevatum est cacumen eius. | |
Ezek | VulgCont | 31:4 | Aquæ nutrierunt illum, abyssus exaltavit illum: flumina eius manabant in circuitu radicum eius, et rivos suos emisit ad universa ligna regionis. | |
Ezek | VulgCont | 31:5 | Propterea elevata est altitudo eius super omnia ligna regionis: et multiplicata sunt arbusta eius, et elevati sunt rami eius præ aquis multis. | |
Ezek | VulgCont | 31:6 | Cumque extendisset umbram suam, in ramis eius fecerunt nidos omnia volatilia cæli, et sub frondibus eius genuerunt omnes bestiæ saltuum, et sub umbraculo illius habitabat cœtus gentium plurimarum. | |
Ezek | VulgCont | 31:7 | Eratque pulcherrimus in magnitudine sua, et in dilatatione arbustorum suorum: erat enim radix illius iuxta aquas multas. | |
Ezek | VulgCont | 31:8 | Cedri non fuerunt altiores illo in Paradiso Dei, abietes non adæquaverunt summitatem eius, et platani non fuerunt æquæ frondibus illius: omne lignum Paradisi Dei non est assimilatum illi, et pulchritudini eius. | |
Ezek | VulgCont | 31:9 | Quoniam speciosum feci eum, et multis, condensisque frondibus: et æmulata sunt eum omnia ligna voluptatis, quæ erant in Paradiso Dei. | |
Ezek | VulgCont | 31:10 | Propterea hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod sublimatus est in altitudine, et dedit summitatem suam virentem atque condensam, et elevatum est cor eius in altitudine sua: | |
Ezek | VulgCont | 31:11 | Tradidi eum in manu fortissimi Gentium, faciens faciet ei: iuxta impietatem eius eieci eum. | |
Ezek | VulgCont | 31:12 | Et succident eum alieni, et crudelissimi nationum, et proiicient eum super montes, et in cunctis convallibus corruent rami eius, et confringentur arbusta eius in universis rupibus terræ: et recedent de umbraculo eius omnes populi terræ, et relinquent eum. | |
Ezek | VulgCont | 31:13 | In ruina eius habitaverunt omnia volatilia cæli, et in ramis eius fuerunt universæ bestiæ regionis. | |
Ezek | VulgCont | 31:14 | Quam ob rem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum, nec ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa, nec stabunt in sublimitate sua omnia, quæ irrigantur aquis: quia omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam in medio filiorum hominum ad eos, qui descendunt in lacum. | |
Ezek | VulgCont | 31:15 | Hæc dicit Dominus Deus: In die quando descendit ad inferos, induxi luctum, operui eum abysso: et prohibui flumina eius, et coercui aquas multas: contristatus est super eum Libanus, et omnia ligna agri concussa sunt. | |
Ezek | VulgCont | 31:16 | A sonitu ruinæ eius commovi Gentes, cum deducerem eum ad infernum cum his, qui descendebant in lacum: et consolata sunt in terra infima omnia ligna voluptatis egregia, atque præclara in Libano, universa quæ irrigabantur aquis. | |
Ezek | VulgCont | 31:17 | Nam et ipsi cum eo descendent in infernum ad interfectos gladio: et brachium uniuscuiusque sedebit sub umbraculo eius in medio nationum. | |