Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EZEKIEL
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 35
Ezek VulgClem 35:2  Fili hominis, pone faciem tuam adversum montem Seir, et prophetabis de eo, et dices illi :
Ezek VulgClem 35:3  Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, mons Seir : et extendam manum meam super te, et dabo te desolatum atque desertum.
Ezek VulgClem 35:4  Urbes tuas demoliar, et tu desertus eris : et scies quia ego Dominus.
Ezek VulgClem 35:5  Eo quod fueris inimicus sempiternus, et concluseris filios Israël in manus gladii in tempore afflictionis eorum, in tempore iniquitatis extremæ :
Ezek VulgClem 35:6  propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam sanguini tradam te, et sanguis te persequetur : et cum sanguinem oderis, sanguis persequetur te.
Ezek VulgClem 35:7  Et dabo montem Seir desolatum atque desertum, et auferam de eo euntem et redeuntem.
Ezek VulgClem 35:8  Et implebo montes ejus occisorum suorum : in collibus tuis, et in vallibus tuis atque in torrentibus, interfecti gladio cadent.
Ezek VulgClem 35:9  In solitudines sempiternas tradam te, et civitates tuæ non habitabuntur : et scietis quia ego Dominus Deus.
Ezek VulgClem 35:10  Eo quod dixeris : Duæ gentes et duæ terræ meæ erunt, et hæreditate possidebo eas, cum Dominus esset ibi :
Ezek VulgClem 35:11  propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quia faciam juxta iram tuam, et secundum zelum tuum, quem fecisti odio habens eos : et notus efficiar per eos, cum te judicavero.
Ezek VulgClem 35:12  Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua quæ locutus es de montibus Israël, dicens : Deserti nobis ad devorandum dati sunt.
Ezek VulgClem 35:13  Et insurrexistis super me ore vestro, et derogastis adversum me verba vestra : ego audivi.
Ezek VulgClem 35:14  Hæc dicit Dominus Deus : Lætante universa terra, in solitudinem te redigam :
Ezek VulgClem 35:15  sicuti gavisus es super hæreditatem domus Israël eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi : dissipatus eris, mons Seir, et Idumæa omnis : et scient quia ego Dominus.