EZEKIEL
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
Chapter 46
Ezek | VulgClem | 46:1 | Hæc dicit Dominus Deus : Porta atrii interioris quæ respicit ad orientem, erit clausa sex diebus in quibus opus fit : die autem sabbati aperietur, sed et in die calendarum aperietur. | |
Ezek | VulgClem | 46:2 | Et intrabit princeps per viam vestibuli portæ deforis, et stabit in limine portæ : et facient sacerdotes holocaustum ejus, et pacifica ejus : et adorabit super limen portæ, et egredietur : porta autem non claudetur usque ad vesperam. | |
Ezek | VulgClem | 46:3 | Et adorabit populus terræ ad ostium portæ illius in sabbatis et in calendis coram Domino. | |
Ezek | VulgClem | 46:4 | Holocaustum autem hoc offeret princeps Domino : in die sabbati, sex agnos immaculatos, et arietem immaculatum, | |
Ezek | VulgClem | 46:5 | et sacrificium ephi per arietem, in agnis autem sacrificium quod dederit manus ejus, et olei hin per singula ephi. | |
Ezek | VulgClem | 46:6 | In die autem calendarum vitulum de armento immaculatum, et sex agni et arietes immaculati erunt. | |
Ezek | VulgClem | 46:7 | Et ephi per vitulum, ephi quoque per arietem faciet sacrificium : de agnis autem sicut invenerit manus ejus, et olei hin per singula ephi. | |
Ezek | VulgClem | 46:8 | Cumque ingressurus est princeps, per viam vestibuli portæ ingrediatur, et per eamdem viam exeat. | |
Ezek | VulgClem | 46:9 | Et cum intrabit populus terræ in conspectu Domini in solemnitatibus, qui ingreditur per portam aquilonis ut adoret, egrediatur per viam portæ meridianæ : porro qui ingreditur per viam portæ meridianæ, egrediatur per viam portæ aquilonis. Non revertetur per viam portæ per quam ingressus est, sed e regione illius egredietur. | |
Ezek | VulgClem | 46:10 | Princeps autem in medio eorum cum ingredientibus ingredietur, et cum egredientibus egredietur. | |
Ezek | VulgClem | 46:11 | Et in nundinis, et in solemnitatibus, erit sacrificium ephi per vitulum, et ephi per arietem : agnis autem erit sacrificium sicut invenerit manus ejus, et olei hin per singula ephi. | |
Ezek | VulgClem | 46:12 | Cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum, aut pacifica voluntaria Domino, aperietur ei porta quæ respicit ad orientem, et faciet holocaustum suum et pacifica sua, sicut fieri solet in die sabbati : et egredietur, claudeturque porta postquam exierit. | |
Ezek | VulgClem | 46:13 | Et agnum ejusdem anni immaculatum faciet holocaustum quotidie Domino : semper mane faciet illud. | |
Ezek | VulgClem | 46:14 | Et faciet sacrificium super eo cata mane mane sextam partem ephi, et de oleo tertiam partem hin, ut misceatur similæ : sacrificium Domino legitimum, juge atque perpetuum. | |
Ezek | VulgClem | 46:16 | Hæc dicit Dominus Deus : Si dederit princeps donum alicui de filiis suis, hæreditas ejus filiorum suorum erit : possidebunt eam hæreditarie. | |
Ezek | VulgClem | 46:17 | Si autem dederit legatum de hæreditate sua uni servorum suorum, erit illius usque ad annum remissionis, et revertetur ad principem : hæreditas autem ejus filiis ejus erit. | |
Ezek | VulgClem | 46:18 | Et non accipiet princeps de hæreditate populi per violentiam, et de possessione eorum : sed de possessione sua hæreditatem dabit filiis suis, ut non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua. | |
Ezek | VulgClem | 46:19 | Et introduxit me per ingressum qui erat ex latere portæ, in gazophylacia sanctuarii ad sacerdotes, quæ respiciebant ad aquilonem : et erat ibi locus vergens ad occidentem. | |
Ezek | VulgClem | 46:20 | Et dixit ad me : Iste est locus ubi coquent sacerdotes pro peccato et pro delicto : ubi coquent sacrificium, ut non efferant in atrium exterius, et sanctificetur populus. | |
Ezek | VulgClem | 46:21 | Et eduxit me in atrium exterius, et circumduxit me per quatuor angulos atrii : et ecce atriolum erat in angulo atrii, atriola singula per angulos atrii. | |
Ezek | VulgClem | 46:22 | In quatuor angulis atrii atriola disposita, quadraginta cubitorum per longum, et triginta per latum : mensuræ unius quatuor erant. | |
Ezek | VulgClem | 46:23 | Et paries per circuitum ambiens quatuor atriola : et culinæ fabricatæ erant subter porticus per gyrum. | |