Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EZEKIEL
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 10
Ezek VulgClem 10:1  Et vidi : et ecce in firmamento quod erat super caput cherubim, quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii, apparuit super ea.
Ezek VulgClem 10:2  Et dixit ad virum qui indutus erat lineis, et ait : Ingredere in medio rotarum quæ sunt subtus cherubim, et imple manum tuam prunis ignis quæ sunt inter cherubim, et effunde super civitatem. Ingressusque est in conspectu meo.
Ezek VulgClem 10:3  Cherubim autem stabant a dextris domus cum ingrederetur vir, et nubes implevit atrium interius.
Ezek VulgClem 10:4  Et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus : et repleta est domus nube, et atrium repletum est splendore gloriæ Domini.
Ezek VulgClem 10:5  Et sonitus alarum cherubim audiebatur usque ad atrium exterius, quasi vox Dei omnipotentis loquentis.
Ezek VulgClem 10:6  Cumque præcepisset viro qui indutus erat lineis, dicens : Sume ignem de medio rotarum quæ sunt inter cherubim : ingressus ille stetit juxta rotam.
Ezek VulgClem 10:7  Et extendit cherub manum de medio cherubim ad ignem qui erat inter cherubim, et sumpsit, et dedit in manus ejus qui indutus erat lineis : qui accipiens egressus est.
Ezek VulgClem 10:8  Et apparuit in cherubim similitudo manus hominis subtus pennas eorum.
Ezek VulgClem 10:9  Et vidi : et ecce quatuor rotæ juxta cherubim : rota una juxta cherub unum, et rota alia juxta cherub unum : species autem rotarum erat quasi visio lapidis chrysolithi :
Ezek VulgClem 10:10  et aspectus earum similitudo una quatuor, quasi sit rota in medio rotæ.
Ezek VulgClem 10:11  Cumque ambularent, in quatuor partes gradiebantur, et non revertebantur ambulantes : sed ad locum ad quem ire declinabat quæ prima erat, sequebantur et ceteræ, nec convertebantur.
Ezek VulgClem 10:12  Et omne corpus earum, et colla, et manus, et pennæ, et circuli, plena erant oculis in circuitu quatuor rotarum.
Ezek VulgClem 10:14  Quatuor autem facies habebat unum : facies una, facies cherub, et facies secunda, facies hominis : et in tertio facies leonis, et in quarto facies aquilæ.
Ezek VulgClem 10:15  Et elevata sunt cherubim : ipsum est animal quod videram juxta fluvium Chobar.
Ezek VulgClem 10:16  Cumque ambularent cherubim, ibant pariter et rotæ juxta ea : et cum elevarent cherubim alas suas ut exaltarentur de terra, non residebant rotæ, sed et ipsæ juxta erant.
Ezek VulgClem 10:17  Stantibus illis stabant, et cum elevatis elevabantur : spiritus enim vitæ erat in eis.
Ezek VulgClem 10:18  Et egressa est gloria Domini a limine templi, et stetit super cherubim.
Ezek VulgClem 10:19  Et elevantia cherubim alas suas, exaltata sunt a terra coram me : et illis egredientibus, rotæ quoque subsecutæ sunt : et stetit in introitu portæ domus Domini orientalis, et gloria Dei Israël erat super ea.
Ezek VulgClem 10:20  Ipsum est animal quod vidi subter Deum Israël juxta fluvium Chobar, et intellexi quia cherubim essent.
Ezek VulgClem 10:21  Quatuor vultus uni, et quatuor alæ uni : et similitudo manus hominis sub alis eorum.
Ezek VulgClem 10:22  Et similitudo vultuum eorum, ipsi vultus quos videram juxta fluvium Chobar, et intuitus eorum, et impetus singulorum ante faciem suam ingredi.