Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EZEKIEL
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 39
Ezek VulgClem 39:1  Tu autem, fili hominis, vaticinare adversum Gog, et dices : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego super te, Gog, principem capitis Mosoch et Thubal.
Ezek VulgClem 39:2  Et circumagam te, et educam te, et ascendere te faciam de lateribus aquilonis, et adducam te super montes Israël.
Ezek VulgClem 39:3  Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua, et sagittas tuas de manu dextera tua dejiciam.
Ezek VulgClem 39:4  Super montes Israël cades tu, et omnia agmina tua, et populi tui qui sunt tecum : feris, avibus, omnique volatili et bestiis terræ dedi te ad devorandum.
Ezek VulgClem 39:5  Super faciem agri cades, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.
Ezek VulgClem 39:6  Et immittam ignem in Magog, et in his qui habitant in insulis confidenter : et scient quia ego Dominus.
Ezek VulgClem 39:7  Et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israël, et non polluam nomen sanctum meum amplius : et scient gentes quia ego Dominus, Sanctus Israël.
Ezek VulgClem 39:8  Ecce venit, et factum est, ait Dominus Deus : hæc est dies de qua locutus sum.
Ezek VulgClem 39:9  Et egredientur habitatores de civitatibus Israël, et succendent et comburent arma, clypeum et hastas, arcum et sagittas, et baculos manuum et contos : et succendent ea igni septem annis.
Ezek VulgClem 39:10  Et non portabunt ligna de regionibus, neque succident de saltibus : quoniam arma succendent igni, et deprædabuntur eos quibus prædæ fuerant, et diripient vastatores suos, ait Dominus Deus.
Ezek VulgClem 39:11  Et erit in die illa : dabo Gog locum nominatum sepulchrum in Israël, vallem viatorum ad orientem maris, quæ obstupescere faciet prætereuntes : et sepelient ibi Gog, et omnem multitudinem ejus, et vocabitur vallis multitudinis Gog.
Ezek VulgClem 39:12  Et sepelient eos domus Israël, ut mundent terram septem mensibus.
Ezek VulgClem 39:13  Sepeliet autem eum omnis populus terræ : et erit eis nominata dies in qua glorificatus sum, ait Dominus Deus.
Ezek VulgClem 39:14  Et viros jugiter constituent lustrantes terram, qui sepeliant et requirant eos qui remanserant super faciem terræ, ut emundent eam : post menses autem septem quærere incipient.
Ezek VulgClem 39:15  Et circuibunt peragrantes terram : cumque viderint os hominis, statuent juxta illud titulum, donec sepeliant illud pollinctores in valle multitudinis Gog.
Ezek VulgClem 39:16  Nomen autem civitatis Amona : et mundabunt terram.
Ezek VulgClem 39:17  Tu ergo, fili hominis, hæc dicit Dominus Deus : Dic omni volucri, et universis avibus, cunctisque bestiis agri : Convenite, properate, concurrite undique ad victimam meam quam ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israël, ut comedatis carnem, et bibatis sanguinem.
Ezek VulgClem 39:18  Carnes fortium comedetis, et sanguinem principum terræ bibetis : arietum, et agnorum, et hircorum, taurorumque et altilium, et pinguium omnium.
Ezek VulgClem 39:19  Et comedetis adipem in saturitatem, et bibetis sanguinem in ebrietatem, de victima quam ego immolabo vobis :
Ezek VulgClem 39:20  et saturabimini super mensam meam de equo, et equite forti, et de universis viris bellatoribus, ait Dominus Deus.
Ezek VulgClem 39:21  Et ponam gloriam meam in gentibus : et videbunt omnes gentes judicium meum quod fecerim, et manum meam quam posuerim super eos.
Ezek VulgClem 39:22  Et scient domus Israël quia ego Dominus Deus eorum, a die illa et deinceps.
Ezek VulgClem 39:23  Et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israël, eo quod dereliquerint me, et absconderim faciem meam ab eis, et tradiderim eos in manus hostium, et ceciderint in gladio universi.
Ezek VulgClem 39:24  Juxta immunditiam eorum et scelus feci eis, et abscondi faciem meam ab illis.
Ezek VulgClem 39:25  Propterea hæc dicit Dominus Deus : Nunc reducam captivitatem Jacob, et miserebor omnis domus Israël, et assumam zelum pro nomine sancto meo.
Ezek VulgClem 39:26  Et portabunt confusionem suam, et omnem prævaricationem qua prævaricati sunt in me, cum habitaverint in terra sua confidenter, neminem formidantes :
Ezek VulgClem 39:27  et reduxero eos de populis, et congregavero de terris inimicorum suorum, et sanctificatus fuero in eis, in oculis gentium plurimarum.
Ezek VulgClem 39:28  Et scient quia ego Dominus Deus eorum, eo quod transtulerim eos in nationes, et congregaverim eos super terram suam, et non dereliquerim quemquam ex eis ibi.
Ezek VulgClem 39:29  Et non abscondam ultra faciem meam ab eis, eo quod effuderim spiritum meum super omnem domum Israël, ait Dominus Deus.