Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EZEKIEL
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 21
Ezek VulgClem 21:2  Fili hominis, pone faciem tuam ad Jerusalem, et stilla ad sanctuaria, et propheta contra humum Israël.
Ezek VulgClem 21:3  Et dices terræ Israël : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, et ejiciam gladium meum de vagina sua, et occidam in te justum et impium.
Ezek VulgClem 21:4  Pro eo autem quod occidi in te justum et impium, idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem, ab austro usque ad aquilonem :
Ezek VulgClem 21:5  ut sciat omnis caro quia ego Dominus, eduxi gladium meum de vagina sua irrevocabilem.
Ezek VulgClem 21:6  Et tu, fili hominis, ingemisce in contritione lumborum, et in amaritudinibus ingemisce coram eis.
Ezek VulgClem 21:7  Cumque dixerint ad te : Quare tu gemis ? dices : Pro auditu : quia venit, et tabescet omne cor, et dissolventur universæ manus, et infirmabitur omnis spiritus, et per cuncta genua fluent aquæ : ecce venit, et fiet, ait Dominus Deus.
Ezek VulgClem 21:9  Fili hominis, propheta, et dices : Hæc dicit Dominus Deus : loquere : Gladius, gladius exacutus est, et limatus :
Ezek VulgClem 21:10  ut cædat victimas, exacutus est : ut splendeat, limatus est : qui moves sceptrum filii mei, succidisti omne lignum.
Ezek VulgClem 21:11  Et dedi eum ad levigandum, ut teneatur manu : iste exacutus est gladius, et iste limatus est, ut sit in manu interficientis.
Ezek VulgClem 21:12  Clama et ulula, fili hominis, quia hic factus est in populo meo, hic in cunctis ducibus Israël qui fugerant : gladio traditi sunt cum populo meo : idcirco plaude super femur,
Ezek VulgClem 21:13  quia probatus est : et hoc, cum sceptrum subverterit, et non erit, dicit Dominus Deus.
Ezek VulgClem 21:14  Tu ergo, fili hominis, propheta, et percute manu ad manum : et duplicetur gladius, ac triplicetur gladius interfectorum : hic est gladius occisionis magnæ, qui obstupescere eos facit
Ezek VulgClem 21:15  et corde tabescere, et multiplicat ruinas. In omnibus portis eorum dedi conturbationem gladii acuti, et limati ad fulgendum, amicti ad cædem.
Ezek VulgClem 21:16  Exacuere, vade ad dexteram sive ad sinistram, quocumque faciei tuæ est appetitus.
Ezek VulgClem 21:17  Quin et ego plaudam manu ad manum, et implebo indignationem meam : ego Dominus locutus sum.
Ezek VulgClem 21:19  Et tu, fili hominis, pone tibi duas vias, ut veniat gladius regis Babylonis : de terra una egredientur ambæ : et manu capiet conjecturam ; in capite viæ civitatis conjiciet.
Ezek VulgClem 21:20  Viam pones ut veniat gladius ad Rabbath filiorum Ammon, et ad Judam in Jerusalem munitissimam.
Ezek VulgClem 21:21  Stetit enim rex Babylonis in bivio, in capite duarum viarum, divinationem quærens, commiscens sagittas : interrogavit idola, exta consuluit.
Ezek VulgClem 21:22  Ad dexteram ejus facta est divinatio super Jerusalem, ut ponat arietes, ut aperiat os in cæde, ut elevet vocem in ululatu, ut ponat arietes contra portas, ut comportet aggerem, ut ædificet munitiones.
Ezek VulgClem 21:23  Eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum, et sabbatorum otium imitans : ipse autem recordabitur iniquitatis ad capiendum.
Ezek VulgClem 21:24  Idcirco hæc dicit Dominus Deus : Pro eo quod recordati estis iniquitatis vestræ, et revelastis prævaricationes vestras, et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris, pro eo, inquam, quod recordati estis, manu capiemini.
Ezek VulgClem 21:25  Tu autem, profane, impie dux Israël, cujus venit dies in tempore iniquitatis præfinita :
Ezek VulgClem 21:26  hæc dicit Dominus Deus : Aufer cidarim, tolle coronam : nonne hæc est quæ humilem sublevavit, et sublimem humiliavit ?
Ezek VulgClem 21:27  Iniquitatem, iniquitatem, iniquitatem ponam eam : et hoc non factum est, donec veniret cujus est judicium, et tradam ei.
Ezek VulgClem 21:28  Et tu, fili hominis, propheta, et dic : Hæc dicit Dominus Deus ad filios Ammon, et ad opprobrium eorum : et dices : Mucro, mucro, evaginate ad occidendum : limate ut interficias et fulgeas :
Ezek VulgClem 21:29  cum tibi viderentur vana, et divinarentur mendacia, ut dareris super colla vulneratorum impiorum, quorum venit dies in tempore iniquitatis præfinita.
Ezek VulgClem 21:30  Revertere ad vaginam tuam, in loco in quo creatus es : in terra nativitatis tuæ judicabo te.
Ezek VulgClem 21:31  Et effundam super te indignationem meam ; in igne furoris mei sufflabo in te : daboque te in manus hominum insipientium, et fabricantium interitum.
Ezek VulgClem 21:32  Igni eris cibus ; sanguis tuus erit in medio terræ ; oblivioni traderis : quia ego Dominus locutus sum.